Latin
MEDECINE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 37
Unproofread scanNot analysed yet
Falconibus, aquilis, aliisque avibus ex praedâ viventibus, si aurem propè admoveris, dum ventriculus jejunus est; manifestos intus strepitus, lapillorum illuc ingestorum, invicemque collisorum, percipias. Neque enim falcones refrigerii caussâ (qui vulgaris Accipitrariorum error est) lapillos devorant, sed ut eorum operâ cibum comminuant: quemadmodum &aliae aves, (quibus molendo victui ventriculus carnosus obtigit) in eundem finem, calculos, vel sabulum, vel quid aliud simile, deglutiunt. Avium igitur ventriculus, intra abdominis capacitatem, infra cor, pulmones, &jecur, situs est. Ingluvies autem extra corpus (ut plurimùm) in infima colli parte, ad os jugale, haeret: in qua cibaria (ut dixi) emolliuntur solùm, &praeparantur; indeque pennata quaedam cibum ita maceratum pullis suis regurgitant, eosque nutriunt, (quemadmodum quadrupedes, foetus suos lacte alunt;) ut videre est in omni columbaceo genere, atque etiam spermologis illis, quos nos Rooks nominamus. Quinetiam apes è floribus collectum mel, &in ventriculo digestum, domum redeuntes, evomunt, &in propria alvearia recondunt: eodemque modo crabrones, &vespae suos foetus nutriunt. Visa etiam est canis foemina cibos praemansos, &semicoctos catulis suis nutricandis revomere. Ut minùs mirum sit, foeminas pauperes, victumque ostiatim quaerentes, prae lactis inopia, infantes suos cibis, priùs in ore suo praeparatis &in pulpam redactis, alere. Intestina in avibus, à parte ventriculi superiore (ut diximus oriuntur; &secundùm longitudinem sursum deorsumque (non transversim, ut in nobis) replicantur. lisdemque statim sub corde, ad corporis praecincturam, ubi diaphragnia (quo aves destituuntur) in quadrupedibus situm est, jecur amplum, &bipartitum, utrinque (nam liene carent) collocatum, hypochondria replet: infra jecur ventriculus positus est; cui subjacent intestinorum volumina, cum plurimis tenuibus membranis interjectis, aëre repletis; quippe in has, ut diximus, asperae pulmonum arteriae foraminibus hiulcis aperiuntur. Renes (qui ampli in avibus visuntur) oblongi, &tanquam ex globulis carneis compositi, nullisque cavitatibus praediti, utrinque spinae, &arteriae, venaeque magnae descendenti adjacent; &in ampla atque oblongâ ossis coxendicis cavitate sepulti jacent. Ex horum parte anteriore, secundum longitudinem, uteteres ad cloacam, &podicem ipsum extenduntur; ut serosum excrementum illuc à renibus deferant. Est autem in avibus hujus seri exigua quantitas, quòd illae parum bibant, &earum nonnullae (nimirum aquilae) nihil omnino. Nec separatim, ut in aliis animalibus, urina profluit; sed, ut diximus, in communem eloacam, alvi quoque faecibus dicatam, ex ureteribus destillat; ut earum etiam hoc pacto exitum De reliquarum uteri partium, in Gallina, situ, &fabricâ. exitum facilitet.