Latin
4
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 4
Unproofread scanNot analysed yet
Et ut multa olim à doctis Viris reperta sint, crediderim tamen longè plura abscondi adhuc in impervestigabilis naturae obscurà nocte: miratusque sum saepenumero, imò risi eos, qui ab Aristotele, Galeno, aut alio aliquo magno nomine, omnia consummata adeò atque absoluta crederent, ut ne hilum quidem superaddi possit. Natura oquidem ipsa est arcanorum suorum sidissima interpres: quae in uno genere, aut preßius, aut obscuriùs exhibet: ea clarius &patentiùs in alio explicuit. Nemo sanè de partis alicujus usu sive officio rectè determinaverit: qui ejus, in pluribus animalibus, fabricam, situm, annexa vasa, aliâque accidentia non viderit, secumque diligenter pensitaverit. Arisci illi sapientiae consulti, unius ferè Graeciae finibus, ut regionum, ita quoque animalium plantarum, caeterarumque rerum cognitionem terminabant. Nobis verò patet jam totus Orbis, &à peregrinantium sedulitate, non solùm loca, habitus, moresque Incolarum nobis innotuerunt; sed &quibus animalibus quaelibet regio gaudeat, quae mineralia, quas plantas producat, jampridem cognitum habemus.