Latin
5
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 5
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla autem gens tam barbara est, quae non aut fortuitò, aut mevitabili quadam necessitate coacta, aliquid in usum communem adinvenerit, quod nationes alias humaniores latuit. Et putabimus, nihil prorsus commodi, ab his auxiliis, scientiarum latifundiis accedere verum omnem planè sapientiam à primis statim seculis absorptam fuisse? Ignaviae profectò haec nostrae, haud naturae culpa est. Accedit etiam aliud malum: quòd multi saepe rerum inexperti, ex concepta pridem opinionis alicujus verisimilitudine, de ea postmodum, tanquam certò cognitâ, audacter pronuntient: unde fit, ut non ipsi solùm hallucinentur, sed &alios quoque imprudentes in errorem deducant.