Latin
MEDECINE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 40
Unproofread scanNot analysed yet
Si processum hunc vacuum inflaveris, ceu obliquus &contortus tubulus apparebit, &ad modum cochleae, sive turbinis in fastigium assurgens: talisque est ex plicis &spiris uteri fabrica, qualem in vulva nuper observavimus; ut licet nempe descendenti ovo via satis pateat; tamen vix ullus retrorsum sit (vel inflato aëri) ad superiora transitus. Processus uteri cum suis spiris, in effata gallina (ut diximus atque etiam in pullis juvenculis, adeò imminuitur, ut in tenuissimas membranas abeat, &planè aboleatur, nullumque ejus vestigium extet; uti neque ovarii, aut infundibuli: solummodo ibidem (tanquam racemi radix) glandulosum quid, &spongiosum, quod in gallinis coctis dulce sapit, reperitur; quemadmodum in viviparis (praesertim juvenculis) placenta, &thymus; quos ideo nostrates tbe sweet-bread, id est, panem dulcem nominant. Uterus, unà cum processi, membranae operâ dorso alligatur; quam propterea Fabricius Mesometrium vocat: quòd secundus uterus, unà cum hoc membranoso venosoque corpore, concinnè admodum intestinis, &suo mesenterio comparari possit. Nam ut hoc, intestina; ita illud, processum oblongiorem à spina exortum firmat, &detinet; nè loco motus, &implicatus, vitellorum transitum impediat: sed liber, &apertus, eosdem molliter excipiat. Per hoc mesometrium, plurima quoque vasa sanguine refertissima, in singulas uteri plicas ramificantur. Est itaque ortu, substantiâ, fabricâ, usu, &officio mesenterio analogon. Quinetiam ab uteri fundo, secundùm longitudinem, ligamentum (instar taeniae) ad infundibulum usque protenditur, quale