Latin
MEDECINE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 39
Unproofread scanNot analysed yet
Vterus hic, in gallinâ, tum magnitudine, tum fabricâ varius conspicitur. Quippe in gallina gravidâ, aut nuper effoetâ, plurimùm differt ab eo, qui in gallinâ virgine, sive pullo reperitur: hujus enim uterus carnosus est, &rotundus, quasi bursa vacua; tantillae cavitatis, ut vix fabam continendo sit; foris quidem laevis est, intus autem plicis quibusdam secundùm longitudinem rugosus: primo intuitu, vesicam urinariam majusculam, aut ventriculum alterum parvum, facilè judices. In praegnante autem, &jam veneri maturâ, (quam ex rubicundo cristae colore mulieres norunt) uterus multò auctior, &carnosior apparet; cum plicis majoribus, &crassioribus; ad magnitudinem illam, quam ovo excipiendo idoneam cernimus; qui sursum, secundùm spinae ductum, longè protenditur, &ex multis loculamentis, sive cellulis (tanquam intestinum colon, ut dixi, componitur, quae ex uteri producti replicatione constituuntur. Pars hujus inferior, ut maxima, ita crassissima &carnosissima est, pluribusque &majoribus plicis roborata; figura ejus interna ovalis cernitur, tanquam ovi proplasma. Asscendentem uteri portionem, sive productionem, ego processum nomino: Fabricius, secundum uterum appellat, &ex tribus spiris seu flexionibus constare asserit: Vlysses Aldrovandus, uteri stomachum nuncupat. Sunt quidem, fateor, ut plurimùm tres spirae; non est hoc tamen ita perpetuum, quin (ut in coli cellulis contingit) natura interdum abludat. Vterus iste, prout asscendit altiùs, ita quoque sensim magis attenuatur &gracilescit, minoribusque &paucioribus plicis constat; donec tandem in membranas (easque tenuissimas) abiens, infundibulum constituat; quod ad cinctum corporis usque pertingens, totum ovarium complectitur. Ideoque Fabricius, secundi uteri tres partes constituit; principium nempe medium, &finem. Principium inquit, in membranam tenuem mollissimamque degenerans, orificium latius efformat, quasi tubulum aut infundibulum repraesentans. Altera pars (quam ego uteri processum nomino) spiris tribus transversis constans, albumini suppeditando inservit; &ad locum infimum &capacissimum protenditur, quem finem ejus uteri appellat, in quo chalazae (inquit) duaeque membranae, &cortex efformantur. Tota uteri substantia (praesertim circa plicas) tam in utero ipso, quàm processu ejus, multis amplisque venis scatet: plures tamen sunt arteriarum ramuli, quàm venarum. Plicae, quae in parte Uteri interiore obliquae, &transversae apparent, carnosae substantiae sunt; &colore albissimo ac lacteo praeditae, aquam lentam exsudant; ut tota interior superficies, tum uteri, tum processus ejus, multo quasi tenui albumine madeat; unde vitellus descendens augetur, circumpositoque paulatim albumine perficitur. Uterum De reliquarum uteri partium, in Gallina, situ, &fabricâ. Uterum ovis privatum rarò reperies, sed vel in processus spiris inhaerens, vel in ipso utero contentum invenies.