Latin
47
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 47
Unproofread scanNot analysed yet
Super caput, pro cristâ, cornu orbiculatim gerit extuberans: linguâ caret; quaelibet oblata devorat; calculos nempecarbones (etiam ignitos) &glaciei frusta, sine discrimine: plumae ipsi è singulis calamis binae prodeunt, nigrae, breves, &exiles; ad naturam pilorum, sive lanuginis accedentes. Alas habet valdè exiguas, &mutilas. Animal est aspectu truculento, eique palearia rubra, &caerulea, oblonga per collum descendunt. Mansit haec avis ampliùs annos septem, in Hollandiâ: eamque postea illustrissimus Mauritius Princeps Auriacus serenissimo Regi nostro Jacobo, inter alia munera, dono misit; in cujus hortis supra quinquennium vixit. Postea autem, cùm in eundem locum strutbiones duo, mas &foemina, concedissent; eosque avis haec Cassoware in proximis claustris (ubi separatim alebantur) saepenumero coëuntes audivisset, vidissetque; inopinatò prorsus (sympathiâ, credo, cognati generis extimulata) ova concepit. Quotquot enim eam viderant, marem potiùs, ex armis &ornatu, quàm foeminam judicabant. Ex his ovis, unum peperit integrum, quod aperui, &perfectum inveni; albumen nempe luteo circumfusum, cum chalazis sive grandinibus utrinque annexis, &cavitate exiguâ in obtuso cacumine; aderat etiam cicatricula, sive macula albicans; testa erat crassa, dura, &valida, quam (ablato vertice) in poculum efformari jussi; quemadmodum ex struthionum ovis calices effingi solent. Erat ovum hoc paulò, quàm struthionum, minus; undiquaque, ut dixi, perfectum; procul dubio tamen subventaneum, &,ob defectum maris, insoecundum. Matri verò, eodem tempore, quo ovum pepererat, mortem praedixi; idque ex sententiâ Aristotelis, qui ait, Aves morbo laborare, &interire, nisi pariant. Quod etiam non multò pòst evenit; dissectoque cadavere, ovum imperfectum &corruptum in superiore uteri parte, mortem praematuram (ut priùs in psittaco, aliisque avibus observaveram) attulisse, comperi. Plurimae itaque aves, quantò salaciores, tantò etiam foecundiores sunt; &aliquando sine mare, (ob pabuli ubertatem, vel aliâ aliquâ de caussâ) ova concipiunt: rarò autem, citra ejus operam, ea vel perficiunt, vel pariunt; sed morbis indè potiùs gravioribus tenentur, tandemque intereunt. Gallina verò non solùm ova concipit, sed &parit etiam, eaque perfecta; at hypenemia, &infoecunda. Similiter, insecta plurima, (in quorum censu bombyces, &papiliones sunt) ova concipiunt, &pariunt, absque maris congressu, (ut Quasi etiam pisces) sed irrita, &subventanea. Quasi in hujusmodi animalibus, ova concipere, perinde foret, ac in puellâ uterum incalescere, menstrua profluere, fratrare ubera, &(ut paucis dicam) viro maturam esse: quo si privetur diutiùs, symptomatibus gravioribus (hystericis nempe, aut furore uterino) corripitur; vel in cachexiam, aliasque varias aegritudines delabitur.