Latin
48
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 48
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia siquidem animalia, cupidinis oestro percita, ferociunt; &nisi se invicem fruantur, plurimùm tandem à consuetis moribus recedunt. Ita mulieres quaedam insaniunt prae desiderio consuescendi cum viris; &in nonnullis usque adeò saevit hoc malum, ut vel veneficio afflatae, vel sideratae, aut à cacodaemone obsessae judicentur. Idque saepius contingeret, nisi proba educatio, bonae famae reverentia, &innata huic sexui verecundia, inordinatos hosce animi impetus compescerent. De Gallinae Vulvâ. Exercitatio 5. B orificio uterino exteriori, ad interiora, &matricem, in quâ Aovum perficitur, transitus est; quem in aliis animalibus vaginam uteri, sive vulvam nominamus; in quam mas penem suum coitu ad matricem usque immittit. At verò in gallinâ, trajectus hic adeò implexus, &interioris suae tunicae laxitate rugosus est; ut, licèt è matrice foras facilis via pateat, atque ingens ovum illac haud magno negotio prodeat; ingredi tamen maris penem, semenque ejus interiorem uteri cavitatem subire, vix sit verisimile: nam neque stylo, nec setâ viam intus reperire potui; nec Fabricio etiam aliquam invenire contigit. Imò verò, eodem teste, ne quidem inflatus aër, in uterum penetrat. Quae caussa, opinor, fuit, cur ille à partibus interioribus ad exteriores progrediens, ovi historiam descripserit. Quinetiam pensitatâ hac uteri fabricâ, negat, semen in uteri cavitatem pertingere, aut ullam ovi partem constituere. In quâ sententiâ ego etiam libens nomen meum profiteor. Enimverò nihil in ovo foecundo (quod idem in subventaneo non sit) vel additum, vel mutatum reperias; unde galli semen uterum subintrasse, atque ovum tetigisse constet. Quinetiam, licèt sine galli congressu ova omnia irrita sint, &subventanea; ejus tamen operâ (etiam aliquandiu post coitum) ova subsequentia, quorum necdum principium aut materia extat, foecunda evadunt. Fabricius, ut modum explicet, quo galli semen ova foecunda reddit, De generatione ovi. De generatione Ovi. Exercitatio 8.