Latin
52.5 to 52.6
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 52.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc fidenter assero, corticem intus, sive in utero, ex materiâ ibidem oblatâ confici; &non aliter, quàm reliquas ovi partes, à formatrice ejus facultate plasmari: eoque magis, quòd viderim ovum perexiguum (Fabricius centeninum vocat, &nostrates mulieres gallo adscribunt) crustâ tectum, intra aliud gallinae ovum majus, perfectum, &cortice circumcirca obdactum, contineri. Ovum hoc Serenissimo Regi Carolo, Domino meo clementissimo, multis aliis coram, spectandum praebui Eodemque anno in limone majore dissecto, limonem alterum perfectum, sed perexiguum, flavo cortice obductum reperi. Quod jam crebrò in Italia contingere, audio. Communis eorum error est, qui hodie philosophantur, quaerere varietatis partium caussas, ex diversâ materiâ, unde oriantur. Ita Medici, varias corporis partes, ex diversa materiâ, vel sanguinis, vel spermatis, gigni &enutriri asserunt: nempe ex tenuiore materiâ, partes molles, ut carnem; ex duriore &crassiore, terrestres partes, ut ossa &c. Nos autem errorem hunc nimis pervulgatum, alibi refutavimus. Nec minùs illi falluntur, qui ex atomis omnia componunt, ut Democritus; aut ex elementis, ut Empedocles. Quasi generatio nil aliud foret, quàm separatio, aut congregatio, aut dispositio rerum.