Latin
53
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 53
Unproofread scanNot analysed yet
Non est quidem negandum, ut aliquid ex aliquo producatur, haec quae dicta sunt necessariò requiri; generatio tamen ipsa ab iis omnibus diversa est. In hac sententiâ Aristotelem reperio: atque ipsemet postea docebo, ex eodem albumine (quod omnes fatentur similare esse, non autem ex diversis partibus compositum singulas pulli partes, ossa, ungues, plumas carnem, caeterasque omnes, procreari, &nutriri. Praeterea, qui hoc modo philosophantes materialem duntaxat caussam assignant, &vel ex elementis sponte aut casu concurrentibus, vel ex atomis variè dispositis, caussas rerum naturalium deducunt; quod est in operibus naturae, atque in generatione &nutritione animalium praecipuum, haud attingunt: divinum nempe illud efficiens, &naturae numen, (quod summâ arte, providentiâ, &sapientia operatur, omniaque in finem aliquem, sive boni alicujus gratiâ efficit) non agnoscunt; sed divino Architecto honorem derogant, qui non minore artificio, &providentiâ corticem, in ovi tutelam, exstruxit; quàm caeteras omnes ovi particulas ex eadem materiâ, &per eandem facultatem formatricem composuit. Quanquam illa, quae jam diximus, vera sunt (ovum scilicet etiamnum in utero existens, duro cortice muniri;) tantopere tamen apud me semper valuit Aristotelis autoritas, ut non temere ab illa recedendum putem; ideoque credam (quod etiam observationes meae confirmant) huic corticis concretioni, aliquid in ipso ejus exitu ab ambiente aëre accedere; lentumque illum &lubricum humorem, (a quo, dum nascitur, madet) itatim ab ejus exclusione indurari. Cortex enim, dum in utero est, multò tenuior, &transparens magis, ac laevi superficie conspicitur; edito autem jam ovo, crassior multò, minùs translucidus, &superficie asperâ (tanquam polline albissimo adsperso, &nuper accrescente) apparet. Liceat nobis, hic dum sumus, aliquantulum exspatiari. In Scotiae insulis orientalibus desertis, tanta omnis ferè generis avium marinarum copia reperitur; ut, si, quae à fide dignis accepi, retulero; verear, ne fabulas maiores narrare videar quàm quas autores varii, de anseribus Scotici ex arborum quarundam fructibus, (quos nunquam viderunt) in mare delabentibus, prognatis Quae ipsemet vidi, bonâ fide edisseram.