Latin
58
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 58
Unproofread scanNot analysed yet
Earum altera major est, &longiùs à vitello verinvicem junctis, sùs obtusum ovi cacumen protenditur: altera minor, à vitello inseriùs versùs partem ovi acutam porrigitur. Major ex duobus vel tribus nodis, quasi grandinis granis, globulisve conflatur; qui modico intervallo à se invicem distant; &minor ordine majori succedit. In omnibus omnium avium ovis reperiuntur; foecundis pariter, &subventaneis: idque in utroque eorum cacumine. Unde apparet vulgaris muliercularum error, existimantium, grandines esse galli sperma, atque ab ipsis pullum procreari. Atque ipsemet Fabricius, licet neget eas ex galli semine constare; multis tamen rationibus contendit, eas immediatam esse materiam, quam gallus faecunditate imbuat, &ex qua pullus corporetur: Idque hoc levi argumento, quòd in cocto ovo, chalazae in se ipsas ita contrahantur, ut conceptus, sive Verisimile tamen pulli jam efformati ac geniti similitudinem referant. non est, plura futuri foetus rudimenta in eodem ovo requiri: nec unquam quisquam, nisi in obtuso angulo, pulli primordium reperiit. Quinetiam dictae chalatae in ovis per coitum foecundis, nullâ sensibili differentiâ ab iis discrepant, quae in ovis irritis inveniuntur. Hallucinatus itaque est vir clarissimus circa Grandinis usum in ovo; idque postea ex dicendis clariùs constabit. Etiam in minimarum avicularum ovis, tenue filum, aut nervulus, chalaze vestigium exhibet. In ovorum Struthionis, &Cassoware utroque cacumine, vidi chalazas crassissimas, longissimas, &albissimas, ex pluribus globulis magnitudine invicem cedentibus conflatas. Cavitas quaedam exigua in obtusiore ovi parte, intus prope putamen conspicitur; quae interdum in ipso fastigio sita est, interdum nonnihil ad latus inclinat, subjectae chalazae è directo respondens. Figurâ, ut plurimùm, circulari est; in anate antem &ansere exactè circulum non refert. Hanc evidenter tanquam maculam obscuram cernere licet, si posito ex adverso lumine, impositaque transversim manu, in obscuro intuitus fueris. In ovo recentissimo exigua est, oculi humani pupillae magnitudinem referens. Quotidie increscit, prout ovum requietum magis fuerit, &ambiens aër calidior. A prima statim incubationis die valdè ampliatur: tanquam, parte aliquâ exterioris &liquidioris albuminis exhalante, reliqua contraheretur, &spatium amplius relinqueret: sit enim cavitas isthaec inter testam, membrana succingente ibi loci destitutam, &membranam exteriorem universos ovi liquores amplectentem. Omnibus ovis inest: imò verò in utero adhuc remanente ovo, quamprimum cortice obtegitur, inveni; Aiunt harum rerum curiosi, si cavitas haec in summo fastigio fuerit, ex ejusmodi ovo nasciturum marem; foeminam autem, si versùs latus deflexerit.