Latin
59
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 59
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc sanè compertum est; cavitatem minimam, significare, ovum jam recens editum; contrà verò, requietum esse, si grandiuscula fuerit. Erit autem uberior postea de hac re dicendi locus, Circulus albus, &perexiguus, vitelli tunicae (tanquam cicatricula quaedam inusta) adnascitur: quam ideo Fabricius Cicatriculam nominavit; sed parvi fecit, &potiùs ovi affectionem, quàm partem ejus aliquam existimavit. Macula haec perpusilla est, lenticulae ferè magnitudine, aviculae pupillam referens, alba, plana, &circularis. Omnibus quoque ovis inest; etiam à prima eorum origine in vitellario. Quare fallitur Fabricius; dum putat, hanc maculam esse duntaxat abrupti pedunculi vestigium; quo, in ovario, ipsi racemo appendebatur. Pedunculus enim (ut ipse agnoscit) cavus est, &vitello appropinquans dilatatur, ut ipsum totum ambiat, &tanquam in sacculo contineat; non autem illi (ut pedioli pomorum. aliorumque fructuum) infigitur, ut ita abruptus vestigium sui relinquat. Quòd si aliquando in magno vitello (ut Fabricius refert? duplicem maculam conspexeris: caussa monstri forsitan fuerit, &duplicati foetûs, (ut postea dicetur;) non autem duplicis pedunculi indicium. Plurimùm verò hallucinatur, dum cicatriculam hanc nulli usui inservire credit: est enim praecipua totius ovi pars, cujus gratiâ reliquae omnes efformantur, &ex qua pullus originem suam ducit. Parisanus quidem perperam hanc esse galli semen contendit. De Ovorum differentiis. Exercitatio 12. Wum generaliter bifariam sumitur; vel propriè, vel impropriè. Ovum O propriè dictum appello, cui ovi definitio ab Aristot. tradita, compe. Hist. antit: Ovum est, ex cujus parte animal gignitur, reliquum cibus ei, quod li. c. 5. gignitur, est. Impropriè verò dictum ovum appello, quod similiter Arist. De gem. ca. eodem loco definivit, ex quo toto animal nascitur; in sunt ova formica-l. 1. c. 2. rum, muscarum, aranearum, quorundam papilionum, &alia id genus perpusilla admodum ova; quae Arist. ferè perpetuo veritus est qui voce nuncupare, sed vermiculi nomine ipsa donavit. Haec quidem Fabricius: nobis autem, (qui de ovi gallinacei generatione praecipuè agimus) omnium ovorum differentias hic universim tradere, non est animus; sed gallinaceorum duntaxat dissimilitudines proponere. Qvorum differentia ab aetate. A. Figura Hist. m. 19. de rusti Scalig. in lutum.