Latin
61
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 61
Unproofread scanNot analysed yet
ponere. Ova igitur gallinacea, alia, sunt recentia; alia, requieta; illa, quàm haec, albidiora sunt; aetate quippe offuscantur, &praesertim ab incubatione: iisdem etiam cavitas in obtuso angulo exigua est: &,si valdè recentia fuerint, ab adhaerente polline aliquantulum scabra sunt: requieta verò, ut cortice obscuriore, ita &laevigato magis constant. Recentia (modò integra fuerint) prope ignem posita sudant; &prae caeteris, jucundo sapore praedita sunt, plurimumque in delitiis habentur. Imò verò, ova, post duorum aut trium dierum incubationem, suaviùs sapiunt, quàm requieta: quasi blando gallinae tepore denuo refocillata, ad naturam atque integritatem recentium reverterentur. Quinetiam, post diem decimum quartum, (cùm jam pullus plumescere incipit, mediumque ovi possidet, &vitellus ferè integer superest) ovum in aquâ ebulliente ad duritiem coxi, ut pulli situm exquisitiùs dignoscerem; cujus posituram, instar proplasmatis, albuminis cavitas expressit: ejusque vitellum grati planè saporis, similisque suavitatis cum recenti ovo itidem indurato, reperi. Vitellus vivente adhuc gallinâ, à racemo diremptus, statimque comestus, dulciùs sapit crudus, quàm coctus. Ovorum etiam à figurâ discrimen est: alia enim aliis longiora sunt, &acuminata magis. Ex oblongis &acutis ovis Cautore Aristotele) foeminae generantur: ex iis, quae mucronem obtusum habent, mares. Plinius autem contrarium statuit; Foeminam edunt, inquit, quae rotundiora gignuntur "reliqua marem. Cum eo etiam est Columella Cùm quis volet, inquit, quamplurimos mares excludi, longissima quaeque, &acutissima ova subjiciat: &rursus cùm foeminas, quàm rotundissima. Aristotelis sententia hanc caussam habet: quoniam calidiora sunt rotundiora: est enim caloris congregare &constituere; plusque is calor potest, qui plus operatur. A validiore igitur &perfectiore principio, robustius. &perfectius animal exsurget. Tale est mas, foeminae (praesertim gallus gallinae) comparatus. Contrà autem, minora ova inter imperfecta recensentur, &minima omninò improlifica habentur. Ideoque Aristoteles ad laudabilem ovorum proventum, frequentem galli coitum laudavit. Sterilia autem, &subventanea ova, minora esse asseruit, minusque sapida; quòd talia sint humida, &imperfecta. Dicta autem differentia intelligenda est, de ovis ejusdem gallinae: nam cùm gallina quaelibet similia semper ova pariat; mares indè omnes, vel foeminas produceret. Aliter si intellexeris, incerta valdè fuerit, ex praedictis lignis, de mare, aut foemina conjectura. Quippe variae gallinae, ova edunt tum magnitudine, tum figurâ dissimilia: aliae nempe oblonga, aliae rotundiora, patumque à se invicem discrepantia. Licet enim aliquando in ejusdem gallinae ovis discrimen aliquod invenerim; est tamen hoc adeò exiguum, ut, nisi valdè exercitatis, non innotescat.