Latin
67
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
nostras enarremus. Opus profectò aequè arduum, ac proficuum, &jucundum. Latent enim plerunque, veluti in alta nocte, prima Naturae stamina; &subtilitate suâ, non minùs ingenii, quàm oculorum aciem eludunt. Neque enim minore ferè negotio, intima generationis arcana, &obscura principia; quàm mundi totius compagem, &creationis modum inveneris. Durat reciproco hoc generationis, &corruptionis ordine, rerum aeternitas: Et quemadmodum Sol oriens, occidensque, perpetuis suis circumgyrationibus aevum complet: ità similiter caducae res mortalium, alternis individuorum vicissitudinibus, redintegratâ semper eâdem specie perennant. Auctores, qui hac de re quicquam tractarunt, ferè omnes diversum iter ingressi sunt: quòd nempe privatis opinionibus, pridem receptis, occupata mens, ad consimilia exstruenda dogmata inclinaret. Aristoteles De gentratione foetus ex ovo. Aristoteles olim, nuperque Hieronymus Fabricius, de generatione Hist, an. &formatione pulli ex ovo, accuratè adeò scripserunt, ut pauca admodum desiderari videantur. Vlysses Aldrovandus tamen ovi pulluOrnithol. lationem ex suis observationibus descripsit; qua in re, ad Aristotelis autoritatem potiùs, quàm experientiam ipsam collimâsse videtur.