Latin
68
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 68
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe eodem tempore Volcherus Coiter Bononiae degens, ejusdem Vlyssis, praeceptoris sui, (ut ait) hortatu, quotidie ova incubata Nobil. Eaperuit, plurimaque verè elucidavit, secùs quàm ab Aldrovando faerc. l. 6. ctum est; quae tamen hunc latere non poterant. Aemilius Parisanus quoque (Medicus Venetus) explosis aliorum opinionibus, novam pulli ex ovo procreationem commentus est. Quoniam tamen, (secundùm ea quae à nobis observata sunt) nonnulla magni momenti aliter longè se habent, atque alii hactenus tradiderunt; quid quotidie in ovo agatur, &quae partes transmutentur, referam: praesertim primis incubationis diebus; quo tempore maximè omnia obscura, confusa, observatuque ardua sunt; &autores potissimùm pro suis observationibus digladiantur; quas nempe praeconceptis suis opinionibus (de caussis generationis animalium materiali, &efficiente) magis, quàm veritati ipsi accommodant. Quae Aristoteles de procreatione pulli narrat, verissima sunt. Nihilominus, quasi ipsemet ea non vidisset, sed ab experto quodam accepisset, temporibus quaeque suis haud rectè distinguit: plurimumque fallitur circa locum, in quo primum ovi principium fit, quem in acuta ejus parte statuit: eoque nomine à Fabricio meritò reprehenditur. Nec videtur principium pulli in ovo observâsse; aut ibidem reperire potuisse ea, quae in omni generatione dixerat necessaria. Materiam nimirum constitutivam (cùm ex nihilo quicquam naturaliter fieri, impossibile sit) albumen esse voluit. Et quomodo efficiens caussa (galli semen nempe) citra tactum agat; aut ovum ipsum sponte suâ, sine ullâ inhaerente maris geniturâ, foetum efficiat, haud satis intellexit. Aldrovandus ejusdem erroris cum Aristotele affinis, ait praeterea, (quod nulli oculi, nisi coeci, concesserint) vitellum primis statim diebus ad acutum ovi angulum assurgere: putatque grandines esse semen galli, atque ab ipsis pullum constitui; nutriri autem tum à vitello, tum ab albumine. Planè contrà Aristotelis sententiam, qui grandines nihil ad ovi foecunditatem facere arbitratur. Veriora multò, &autopsiae magis consona Volcherus Coiter. De tribus tamen globulis quae narrat, fabulae sunt. Nec principium, unde foetus in ovo oriatur, rectè perspexit. Hieronymus Fabricius, quidem contendit, grandines non esse galli semen; ex ipsis tamen galli semine foecundatis pullum (tanquam ex materia) Prima Ovi inspectio: sive, ria) corporari voluit. Vidit etiam principium pulli in ovo; maculam nempe, sive cicatriculam vitelli tunicae adnatam: sed eam duntaxat pedunculi abrupti vestigium esse, &ovi affectionem quandam, non autem partem principalem, judicavit. Parisanus sententiam Fabricii de chalazis abunde refutavit; ipsemet tamen in circulis cuibusdam, &partium principalium foetus (jecoris nempe, &cordis) punctis, manifestè hallucinatur.