Latin
7
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 7
Unproofread scanNot analysed yet
Praestat sanè interdum, domi privatim sapere, quàm, quae multo cum labore comparaveris, ea protinus divulgando, tempestates ciere, quae tibi, in posterum, otium &quietem adimant. Imò verò respondi, virtuti id praemium usitatum est, ut bene merenti malè rependantur gratiae: venti autem, qui turbas istas dederunt, perinde ut Caecias, malum ipsimet sibi accersiverunt. Simul ostendit mihi Exercitationes de Generatione animalium, ingenti labore elimatas. atque ego illico, Habeo, inquam, quod volebam: has enim nisi publici juris feceris, dicam te &nomini tuo deeße pariter, &aliorum utilitati invidere. nec erit, quod negotium tibi ulterius facessat. quicquid enim est à prelo typographico molestiae, id ego omne in me suscipiam lihens. Gravatè ille primò, atque, inter alia, Tractatum hanc, omissa Insectorum generationis historia, mancum fore caussabatur. Quid multa? impetro tandem; &concedo tibi, inquit, scripta haec mea vel continuò edendi, vel in posterum supprimendi liberam potestatem. Actis eam ob rem plurimis gratiis, valodixi: abiique, ceu Jason alter, vellere aureo ditatus.