Latin
6
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 6
Unproofread scanNot analysed yet
Haec, &alia his similia, cùm mira (ut solet) promptitudine effunderet; ego interpellans, Quàm sis ipsemet, inquam, immunis ab hac culpâ, satis intelligunt omnes qui te norunt: atque hinc est, quòd Viri eruditi plurimi, quibus indefessum tuum in excolenda Philosophia studium exploratum est, ulteriora tua experimenta avidè exspectent. Harveus subridens, Ergone autor sis, ait, ut è portùs hujus (in quo dego) tranquillitate, me dem iterum in infidum mare? nosti, quantum turbarum pristinae meae lucubrationes concitaverint.