Latin
78
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 78
Unproofread scanNot analysed yet
Ut neque sexum sequiorem, nec aëris inclementiam, neque incubandi negligentiam, aut aliud quippiam caussari possem, praeter insitam ovi imbecillitatem, calidive innati pauperiem. Ova hypenemia, sive infoecunda, hoc ipso tempore, (quasi die critico) mutari incipiunt, atque indolem suam ostendere. Nam ut ova foecunda in colliquamentum (quod postea in sanguinem transit) ab insita vi plasticâ mutantur; ita subventanea ova eodem tempore corrumpuntur, &putredinem induunt. Observavi tamen aliquando maculam, sive cicatriculam, in ovis etiam infoecundis latiùs explicari; nunquam tamen ad cacumen assurgere, nec circulis ordine dispositis circumscribi. Vidi quoque interdum vitellum alicubi clarescere, &liquefieri, sed inaequaliter; partesque coagulatione quasi temerariâ concretas, instar nubium sparsim volitantium, innatare. Et licèt ova haec nondum rancida, putrida, &foetida dicantur; sunt tamen ad putredinem prona, &ad eam tandem continuato incubantis calore pertingunt: idque eodem illo loco ductâ corruptionis origine, quo ova prolifica generationem auspicantur. Perfectiora itaque ova, jam sub finem quarti diei, duplicem, vel bipartitam habent vesiculam pulsantem, duplici ictu alteram alteri vicissim respondentem; eo nempe modo, atque ordine, ut unâ sese contrahente, altera sanguine distenta, &rutilans appareat; quae mox pariter contracta, sanguinem liquidò exprimit; momentoque interjecto, prior denuo resurgit, pulsumque repetit. Clareque videas, actionem harum vesicularum, esse contractionem; à qua sanguis impellitur, &in vasa protruditur. Quartâ die (inquit Aldrovandus) bina videbantur puncta, &quodli. Pag. 217. bet eorum sese movebat: quae haud dubio cor, &jecur fuerint; quae dixit. viscera in ovis triduo incubatis Aristoteles De gen. l. 3. Philosophus verò id nuspiam dixit :neque ea viscera, (ut plurimùm) ante decimum diem conspicua sunt. Mirorque Aldrovandum pulsantium punctorum alterum, jecur existimâsse: quasi verò hoc unquam ad eum modum agitaretur. Satiùs fuerit credere, punctorum salientium alterum (adaucto foetu) in auriculas, alterum in ventriculos cordis abire. Enimvero, in adultis, ventriculi cordis ad eum modum ab auriculis implentur, factaque contractione deplentur denuo; quemadmodum in tractatu nostro de motu cordis &sanguinis observavimus. In provectioribus quoque ovis, aliquando sub finem quarti diei. nescio quid turbidi vesiculas pulsantes adumbrabat, visumque (offusae nubeculae instar) impediebat, quò minùs clarè puncta salientia intueri potuerim.