Latin
79
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 79
Unproofread scanNot analysed yet
Clariori tamen luce, perspicillisque adhibitis, collatisque unà subsequentium dierum observationibus; constitit esse corporis rudimentum, ceu nebulam ex colliquamenti parte concoctam, vel circa venarum principium concrescens effluvium: ut mox ampliùs de die quinto dicetur. Aldrovandus quoque videtur id observasse: Quintâ die (inquit) non ampliùs punctum illud, quod cor esse diximus, extra videbatur moveri; sed obiegi, ac cooperiri; &duo illi meatus venosi evidentiores conspiciebantur, alter verò major altero. Fallitur autem vir doctissimus: multò enim post tempore, (ubi domicilium ferè perfectè fabricatum fuerit) lar iste familiaris, aedes ingreditur, seseque in intima earum penetralia abscondit. Erratque etiam, ubi ait, venarum insitâ vi, reliquam albuminis portionem quasi in palearem colorem immutari. Reperitur enim iste color in albumine crassiore cujuscunque ovi requieti, indiesque magis intenditur (prout nempe ovum vetustius fuerit, ut pridem diximus;) idque sine ulla venarum operâ, portione solùm tenuiore exhalante. Crescente autem foetu, (ut infrà dicemus) surculisque meatuum venalium longè lateque in vitellum &albumina sparsis, colliquantur utriusque liquoris portiones, non quidem (ut Aldrovandus voluit) ab insita venarum vi, sed à sanguinis inibi hospitantis calore. In quamcunque enim utriuslibet liquoris partem, dictae venae porriguntur; subito, locis conterminis colliquatio apparet; ideoque vitellus eodem tempore quasi duplex conspicitur: quòd nempe superior ejus pars, (quae suprà, ad obtusum cacumen, cavitati jungitur) liquidior jam reddita, ad reliquum vitelli; instar verae flavae liquefactae, ad eandem frigidam &densam comparatae, appareat. Eoque nomine (ut fusa omnia solent) laxiore spatio continetur. Quinetiam pars ista superior, tepore genitali liquefacta, à reliquis liquoribus (sed praesertim albumine) propriâ tunicâ tenuissimâ disterminatur. Quò fit, ut, ruptâ hac tenui, fragili, atque invisibili membrana, confestim accidat albuminis &vitelli confusio, quâ omnia perturbantur. Estque haec saepe caussa frustratae generationis (cùm liquores isti diversae, imò contrariae naturae sint: secundùm illud Aristotelis, loco saepius citato, Depravantur ova, &fiunt, quae urina appellantur, tempore potiùs calido; idque ratione. Vt enim vina temporibus calidis coacescunt, faece subversâ, (hoc enim caussae est, ut depraventur) sic ova pereunt vitello corrupto: id enim in utrisque terrena portio est. Quamobrem &vinum obturbatur faece permista, &ovum vitello diffuso. Atque huc etiam non immeritò retuleris illud ejusdem: Calo tonante quae foventur ova, corrumpuntur. Siquidem membrana Hist. an. tenuissima à tanto fragore levi negotio disrumpitur. Ideoque fortassis l. 6. c. 2. ova confusa &putrida, Cynosura dicuntur, quòd nimirum (ut diximus) diebus canicularibus crebriùs tonet. Quapropter Colu- L. 8. c. 5. mella quoque rectè monuit, plerosque ab aestivo solstitio non putare bonam pullationem. Hoc certò constat, ova facilè quassari, concuti, &disperdi; si quis avibus incubantibus molestus fuerit, quo tempore dicti liquores colliquantur, &turgent, membranaeque eos ambientes dilatantur, &tenerascunt. Quarta Ovi inspectio. Exercitatio 17. QUinto demum ab incubatione die, discernitur primùm (inquit Hist. n. CArist.) corpus pulli valdè exiguum, &candidum; capite conspicuo,