Latin
82
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 82
Unproofread scanNot analysed yet
capitis rudimentum, in tres veluti bullas divisum, (ab alterutra scil. parte intuenti;) revera tamen in quatuor dispescitur; quarum duae amplissimae, &nigricantes, oculorum primordia sunt; reliquarum altera cerebrum, altera cerebellum constituit. Omnes aquâ limpidissimâ plenae reperiuntur: in medio verò oculorum nigredinis, (tanquam in centro) pupilla cernitur, instar scintillae transparentis, aut crystalli, effulgens. Hinc factum arbitror, ut tres solùm conspicuae bullae, malè rem observantibus imposuerint. Cùm enim ex veteri Scholarum disciplina, triplicem in corpore animalis dominatum didicissent, partesque tres principales, (cerebrum nempe, cor, &jecur) praecipuis muneribus fungi crederent; facilè, tres dictas bullas, partium harum fundamenta atque initia esse, sibi persuaserunt. Coiterus autem, ut peritum dissectorem decuit, multò veriùs affirmat; se, die ab incubatione septimo, rostrum atque oculos vidisse; nullum verò ex visceribus potuisse discernere. Philosophum porrò audiamus: Meatus illi, qui à corde prodeunt, alter ad ambientem membranam tendit, alter ad luteum, officio umbilici. Nimirum corporato statim foetu, venae istae umbilici officium praestant; earumque alterius rami seu propagines in tunicam extimam albumen ambientem disseminantur; alterius verò rami, vitelli tunicam adeunt, &per hujus liquorem sparguntur. Unde clarè constat, utrumque pariter liquorem nutriendo pullo dicatum esse. Et licèt Arist. dicat, Originem pulli ex albimine esse, atque ali luteo per umbilicum: non ait tamen, pullum ex albumine fieri. Quippe ex candido illo liquore, quem nos colliquamentum nominavimus, fit foetus: &totum illud, quod nos oculum ovi nuncupavimus, albumine continetur. Neque ait, victum pullo solùm ex luteo per umbilicum accedere: sed verba ejus (ex observationibus meis hoc sensu interpretor; licèt pullus in albumine originem suam habeat, non tamen indè solùm alitur, sed etiam ex luteo, (ad quem meatuum umbilicalium alter pertingit) sibi victum quaerit; imò verò ex hoc potissimùm; est enim albumen (ex sententia Aristotelis) concoctus magis &purior ovi liquor; vitellus autem terrestrior, &solidior, ideoque robustiori jam facto pullo nutriendo idoneus: ac propterea (ut infrà dicetur) vicem lactis supplet, ultimoque absumitur; quippe pars ejus residua, (postquam jam natus est pullus, &cum matre obambulat,) in ventre ipsius continetur.