Latin
83
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 83
Unproofread scanNot analysed yet
Quae dixi, à quarto die ad decimum usque eveniunt. Quanautem singula, quomodo, &quo ordine fiant, jam expediam. Proximâ inspectione, quae die quinto instituitur, circa venam brevem ab angulo ductam (ubi duo puncta alternatim micantia sita sunt) crassius aliquid &albidius, nubeculae instar, (transparens tamen) apparet: per quod praedicta vena obscurè, ceu per nebulam, conspicitur. Idem aliquando, in ovis provectioribus, quarto die sum conspicatus. Est autem corporis rudimentum; quod jam singulis horis concretum magis compactumque cernitur; venamque praedictam &lectitur simul, &illi, globuli alicujus instar, appenditur. Rudimentum id globosum, vermiculi hujus (ut sic dicam) carinam magnitudine longè superat: estque figurae triquetrae, in tres nempe partes (protuberantis arboris gemmulae more) obscurè divisum. Earum una orbicularis est, &reliquis duabus major; ductisque mox à circumferentia versùs centrum tenuissimis filamentis, nigricat; septique ciliaris exordium apparet, indeque particulam hanc in oculum mutatum iri indicat. In hujus medio, pupilla admodum exigua, &puncti lucidissimi instar (ut diximus) conspicua est: eoque potissimùm indicio conjecturam feci, integrum hunc globulum futuri capitis rudimentum esse; circulumque illum nigrum, ex oculis alterum futurum, cui ex adversa parte alter opponitur: quippe ita siti sunt, ut ambos simul intueri nequeas, cùm superior inferiorem obtegat, &occultet. Primum hoc futuri corporis rudimentum, quod circa venam concrescere diximus, figuram solùm oblongam, &aliquantulum (Carinae instar) inflexam obtinet: estque consistentia ejus mucosa, instar fitûs candidi, qui rebus humidis arcteque conclusis innasci solet. Venula autem, cui mucorem illum accrescere jam dixi, est cava descendens per spinam dorsi; uti subsequutae observationes fidem fecerunt. Duarum quoque vesicularum pulsantium ordinem si diligenter intuitus fueris, quae posteriùs se contrahit, eam sanguinem in hujus venae principium impellere, eamque distendere conspicies. Ità duarum vesicularum sese moventium atque invicem pulsantium, duae manifestae contractiones, duaeque similiter dilatationes cernuntur; priorque unius contractio, alterius distentionem efficit: sanguis enim ex cavitate prioris vesiculae coarctatâ, elisus in secundam; hanc implet, distendit, pulsumque edit: quae mox etiam se constringens, sanguinem (quem jam à priore vesiculâ acce perat) in praedictae venae principium protrudit, eamque simul disatat. Venam autem adhuc appello, quam ex pulsu aortam esse censeo: arteriae enim à venis, tunicarum crassitie, nondum distinguuntur.