Latin
85
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 85
Unproofread scanNot analysed yet
Venarum ramuli longiùs protelantur, pluresque numero non sosùm in colliquamentum, (ut antea) sed hinc in albumina, illine in luteum distribuuntur; amboque adeò liquores passim fibris sanguineis scatent. Vitelli pars superior plurimùm colliquescit &funditur, ut ab inferiore planè diversa appareat, jamque duo quasi vitelli videantur; dum superior, cerae liquefactae instar, (ut diximus) inflatus &pellucidus emicat; inferior autem &densior, unà cum albuminis parte crassiore, ad acutum ovi angulum subsidit. Estque adeò tenuis vitelli superioris tunica propria, ut à minimâ concussione facilè rumpatur: unde liquorum commixtio, ut diximus, &generationis frustratio. Jam primùm foetûs rudimentum sese conspiciendum exhibet, (quemadmodum in Fabricii figurâ quinta &sextâ videre est) eoque in aquam limpidam immisso, quid corporis factum sit, quid etiamnum desideretur, cognitu facile fuerit. Apparet nempe forma vermiculi, sive galbae; sicut in frondibus arborum, corticum pustulis, fructibus, floribus, alibique vermium &erucarum primordia conspicimus; praesertim verò in gallis quercinis, quarum in centro, intra crustulam rotundam (ceu nucleum) liquor limpidus continetur, qui sensim crassescens &coagulatus, subtilissimis lineamentis distinguitur, galbaeque formam induit: manet autem aliquantisper immobilis, posteaque motu &sensu praeditus, fit animal, tandemque musca avolat. Similem generationem eorum, quae sponte nascuntur, Aristoteles descripsit: Quaedam è rore gignuntur, qui super folia deciderit. Pauloque post, Fiunt papiliones ex erucis. Haec autem ex foliis virentibus; potissimùm raphani illius, quam brassicam vocant aliqui. Primum milio minor est, deinde minuti vermes: tum crescentes intra triduum erucae pusillae: posthaec auctae à motu cessant, &formam mutant, vocanturque chrysallides, crustaque durâ continentur; atque si attingantur, motum edunt. Crusta multo post tempore abrumpitur tandem, unde alata animalia evolant, quos nominant papiliones. Nos verò quorumlibet animalium generationem eodem modo fieri infrà docebimus: omnia nimirum animalia, etiam perfecta, similiter ex vermiculo gigni. Quod etiam Aristoteles videtur annuisse, ubi ait: In omnibus autem vel iis quae perfectum pariunt ovum, conceptus primus indiscretus adhuc recipit incrementum: qualis natura etiam vermis est. Hoc nempe inter vermis, aliorumque animalium generationem interest; quòd ille priùs augeatur, quàm figuretur, aut in partes distinguatur; secundum illud Philosophi: E verme ita fit animal, ut non ex ejus parte, sicut ex ovo, sed totus crescat &dearticulatum animal evadat: scilicet, augmento discretus. Est equidem quod miremur, animalium omnium, praesertim sanguineorum (puta canis, equi, cervi, bovis, gallinae serpentis, hominis denique ipsius) primordia, tam planè galbae figuram &consistentiam referre, ut oculis internoscere nequeas.