Latin
86
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 86
Unproofread scanNot analysed yet
Sub finem quinti diei, vel initio sexti, caput in tres vesiculas distinguitur: quarum prima, maxima, rotunda, &nigricans, est oculi; in cujus centro pupilla, veluti punctum crystallinum, conspicitur. Sub hac minor vesicula (quae cerebrum refert) ex parte delitescens cernitur: cui tertia, tanquam apposita crista, sive apex rotundus, supereminet; ex qua tandem cerebellum effingitur. In omnibus verò, praeter aquam limpidissimam, nihil reperias. Jam rudimentum corporis, (carinam diximus) spinam dorsi luculentiùs refert, cui latera exstructa assurgere incipiunt: alae nimirum &pedes è galba aliquantulum protuberant. Venarum meatus nunc planè umbilicum referunt. Quinta Ovi inspectio. Exercitatio 18. Ole sexto, capitis tres bullae evidentiùs apparent, oculonimque tunicae jam distinctae sunt: simul etiam pedes, atque alae expullulant: quemadmodum, sub finem Junii, gyrinis (Italis ranabottoli dicuntur, Anglis tadpoles) pedes adnasci solent, cùm jam aquas deserunt, caudam amittunt, &ranulae formam induunt. Pullo autem non alia adhuc uropygii forma adest, quàm quae ipsisque serpentibus, conspicitur; in caeteris omnibus animalibus Parenchyma cordis pulsanti vesicucauda nempe teres, &exigua. jecoris, &pulmonum cernuntur lae obnascitur: pauloque post rudimenta; rostrumque simul apparet: albissima omnia, praesertim rostrum. Circa hoc tempus etiam viscera omnia, &intestina conspicua sunt. Cor verò ante reliqua se videndum exhibet: pulmones etiam ante jecur, aut cerebrum. Omnium tamen primi oculi videntur, propter amplitudinem ipsorum, &nigredinem. Jam quoque foetus sese movet, &leniter contorquet, caputque exporrigit: licèt nihil etiamnum cerebri, praeter aquam limpidam vesiculae inclusam, comperiatur. Est denique perfecta galba; hoc solùm ab erucis discrepans, quòd hi vermes emancipati cùm sint Quinta Qvi inspectio. sint, huc illuc serpant, victumque sibi aliunde quaerant: ille verò vermiculus loco stabilis, proprioque pabulo innatans, cibum per vasa umbilicalia mutuetur. Exstructis jam visceribus, atque intestinis, foetuque motum exercente; pars tamen corporis anterior, thorace &abdomine privata, planè aperta cernitur; corque ipsum, jecur, &intestina foris pendula conspiciuntur.