Latin
87
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 87
Unproofread scanNot analysed yet
Sub finem hujus diei, &principium septimi, digiti pedum distinguuntur; foetusque jam pulli effigiem induit, rostrum aperit, &calcitrat: omnes denique partes adumbrantur, prae caeteris verò oculi. Viscera adeò obscurè patent, ut Coiterus verè affirmet, se oculos quidem &rostrum percepisse, nullum verò viscus potuisse discernere vel absconditum, vel confusum. Quae sequuntur ab initio sexti, ad septimi diei finem, ut plurimùm in aliis ovis citiùs, in aliis paulò tardiùs contingunt. Oculorum tunicae jam videntur, licet humorem solùm liquidum &limpidum in se contineant. Ipsi oculi extra orbitas suas prominuli sunt; eorumque singuli non minùs cerebrum amplitudine excedunt, quàm caput, cui innascuntur, totum reliquum corpus mole exsuperat. Bullula quaedam, instar cristae, extra cerebri ambitum expansa, cerebelli vicem supplet; ipsaque similiter aquâ limpidâ referta est. Cerebrum obscurè bifidum apparet; minusque, quàm cerebellum, fulget; magis tamen candicat. Et quemadmodum cor foris extra pectoris penetralia conspicitur, ita pariter cerebellum extra cerebri fines protuberat. Abscisso capite apparuit (perspicillis utenti) in cervice venae ad cerebrum asscendentis quasi punctum sanguineum. Spinae quoque vestigium jam primùm à reliqua pulpâ discernitur colore quidem lacteo, sed consistentiâ firmiore. Ità similiter, quasi tenues aranearum telae, exiles lineae lacteae per corpusculi pulpam vagantes, costarum, aliorumque ossium specimen exhibent: idemque luculentiùs in majorum animalium viviparorum formatione apparet. Cor, pulmones, jecur, &intestinorum loco tenuissima filamenta, omnia alba. Jecoris parenchyma venae umbilicali, quâ parte ingreditur, super exilia stamina fibrosa adnascitur: simili prorsus modo, quo rudimentum corporis, venae à corde descendenti, vel vesiculae pulsanti accrescere diximus. Quemadmodum enim uvae, racemo; germina, virgultis; incipiensque spica, gramini accrescunt: ità quoque hepar, venae umbilicali adhaeret, indeque oritur, ut fungi ex arboribus, &supercrescens in ulceribus caro, vel sarcoses morbosae arteriarum ramulis conterminae, è quibus nutriuntur, &in maximam interdum molem excrescunt.