Latin
97
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 97
Unproofread scanNot analysed yet
Quin egomet, aliique mecum complures, simul ac pullum audivimus corticem unguibus scalpere, vidimus quoque illico eundem rostro pertundere, rupturamque in circulum, coronae instar, deducere. Quinetiam vidi foetum capite suo corticis cacumen attollere, &amovere. Pluribus quidem haec deduximus, quòd haud spernendae utilitatis sit speculatio: ut inferiùs constabit. Fabricii verò argumentis responsu facile est. Fateor enim, pullum intra ovum vocem edere, &fortassis aliquid petentis significatricem: Non indè tamen sequitur, corticem à matre frangi. Neque pulli rostrum adeò molle, aut à cortice remotum est, ut hunc perforare non possit; praesertim cortice jam (ob caussas ab eo allatas) valdè friabili reddito. Nec semper caput intra alam reconditum tenet, ut ideò corticem rostro frangere nequeat, sed solummodo cùm dormit, aut vitâ defungitur. Interdum enim (ipsomet quoque fatente) vigilat, calcitrat, scalpit, radit, distringit corticem, luctatur, membranas involventes rumpit, vocem edit, (eandemque, opem implorantis esse, non invitus concessero:) haecque omnia à quolibet facilè audiri possunt. Quare gallina sedulò auscultans, quamprimum vocem ab ima parte attolli percipit, ovum quidem non rumpit, sed pedibus suis sursum revolvit, commodioremque situm pullo intus incluso praebet. Non constat autem, pullum voce suâ rumpendi corticis necessitatem matri indicare, aut exitum ab ea petere. Nam saepe per biduum ante exclusionem, pullum in ovo pipientem audias. Nec mater, dum ova revolvit, rumpendi ea locum quaerit; sed, ut infans, cùm in cunis se malè habet, inquietatur, plorat, ejulat; materque illius amans, huc illuc sedulò ab uno latere in aliud removet, agitatque, donec ille placatus fuerit: ità similiter gallina, ubi pullum tumultuantem pipientemque in ovo senserit, vel jam ex ovo exclusum in nido sese inordinatè commoventem; protinus se attollit, cavetque, ne corporis sui pondere, vel calore nimio cum laedat, rostroque pedibusque ultrò citroque volvit, donec foetui quietem, atque indolentiam comparaverit.