Latin
98
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 98
Unproofread scanNot analysed yet
Exercitatio 23. Emellifica ova sunt, è quibus gemelli prodeunt pulli; eaque Cait Arist.) binis vitellis praedita sunt; qui in aliquibus tenui al. Debist. an luminis dissepimento separantur, quò minùs inter se confusi sint: in aliis l. 6. c. 3. nullum est, sed se mutuo contingunt. Vidi saepe ova gemellifica, quorum singulos vitellos bina albumina ambiebant, cum membranis communibus, propriisque singillatim obvolventibus. Alia quoque ova vidimus cum binis vitellis quasi connascentibus, quibus utrisque unicum albumen commune circumfundebatur. Gallinae nonnullae sunt (inquit Arist.) quae annia gemellifera pari. Ibid. unt; in quibus, quod evenire vitello diximus, perspectum est. Quaedam enim duodeviginti cùm peperisset, exclusit geminos; nisi quae irrita fuerunt. Verùm ita fit, ut ex gemellis, alter major sit, alter minor; postremus autem etiam monstrosus. Apud nos interdum gemellifica ova nascuntur, &gemelli quoque aliquando (licèt rarissimè) excluduntur. Ipsemet autem ambos ejusmodi foetus vivos nunquam vidi; quòd vel in ovo ipso, vel in exclusione alter pereat. Idque etiam mihi ex Arist. verbis fit verisimile, dum alterum majorem, alterum minorem ait: illum nempe robustiorem, &aetate provectiorem; hunc autem imbecilliorem, magisque ad exitum imparatum; siquidem (ut opinor) bini isti vitelli, disparis ortûs, &maturitatis sunt. Fieri itaque vix potest, quin robustior, &exclusioni jam paratior, si ovum aperiat, ipseque prodeat in lucem, alteri abortum afferat. Si autem ille ovum non ruperit, praesens ipsi periculum (ob defectum aëris) imminet. Adeò alterutri saltem, in exclusione, si non utrique, certa mors impendet. Fabricius ista Aristotelis verba vel non videns, vel negligens, ait: Pag. 19. Quod si interdum ovum duos obtinens vitellos, intra se pullum cum quatuor cruribus, vel alis, duobusque capitibus, &id genus monstra pariat; nunquam tamen duo invicem separati (ut duo dici possint) pulli sunt: sed unus duntaxat corporis truncus est, qui duo capita, quatuor crura, aliaque hujusmodi annexa habet. Unde constat, eum nunquam vidisse, aut ab expertis audivisse, ejusmodi ova binos pullos parere: ac proinde unà mecum credere, talia ova rarò contingere; neque unquam excludere binos foetus vitales.