Latin
99
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 99
Unproofread scanNot analysed yet
Miror autem, (visa hac Aristotelis autoritate) eum dicere, duos invicem distinctos pullos ex ovis ejusmodi nunquam provenire: sed monstrum semper produci. Praesertim cùm ipsemet credat, foetum è chalazis, tanquam è materiâ, fabricari; &in gemellifico ovo quatuor chalazas non videre non potuerit. Crediderim potiùs, cùm in ovo gemellifico duo vitelli eodem albumine concluduntur, invicemque adeò conjuncti sunt, ut eorum cicatriculae, dum simul aperiuntur, unum oculum (colliquamentum à nobis dictum) constituant; monstrosum foetum procreari posse, cum quatuor pedibus, duobus capitibus &c. quippe nihil video, quod impediat: talemque ex ovo Fabricii prognatum arbitror. Veruntamen ubi duo vitelli distincti fuerint, duabus tunicis propriis dissepti, &grandinibus suis, albuminibus, caeterisque ad foetûs generationem necessariis instructi: cum Aristotele concludendum censeo, tale ovum, ut partes omnes (praeter corticem) duorum ovorum habet, ita &potentias quoque obtinere; ac, nisi infoecundum aut urinum fuerit, duos plerunque foetus producturum, rarò autem monstrum singulare. Quaedam porismata. Porismata quaedam ex praedicta Ovi historia desumpta. Exercitatio 24. IIstoria quidem ovi gallinacei ita se habet. In quâ, quomodo