Latin
Lines 1.1335-1.1379
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.1335-1379
Not analysed yet
Per varias artes ducis hunc prudentia cepit.
Qui cum delabens in retia funiculosa,
Retibus innexo cuncto cum pondere ferri
Ille maris mersus mersisset ad usque profundum,
A nautis tandem vario iam culmine caesus,
Littore vix tractus, populo spectabile monstrum
Cernitur, inde ducis iussu per frusta secatur:
Unde sibi atque suis longus datur usus edendi,
Et populo Calabris quicumque manebat in oris.
Hoc etiam passim gens Appula participatur.
Os spinae sectum palmorum quatuor orbe
Mensuram obtinuit. Paulo post inde moratus
Dux ibi Robertus Reginam tendit ad urbem.
Dumque moratur ibi, pons est quia conditus unus,
Pons modo Guiscardi totus locus ille vocatur.
Actu Barenses huius praecepta secuti,
Quaeque paranda parat Reginae moenibus urbis.
Dux ibi militibus, sumptu ratibusque paratis,
Transvehitur Siculum multis comitantibus aequor,
Quod licet angustum, tamen est grave praetereundum:
Scilla, Caribdis ibi diversa pericula praebent;
Una rotat naves, illidit et altera saxis.
Partibus in Siculis conferta iuvarnina fratris
Iam conquisitis ex magna parte Rogeri
Spem ducis accumulant. Erat hoc aetate Rogerus,
Non virtute minor; nullus de fratribus eius
Quamlibet egregius iniit tam nobile bellum.
Nam contra Siculos divini nominis hostes
Semper pugnavit, sanctam qua vivimus omnes
Exaltare fidem cupiens, operamque iuventus
Hanc sua praecipue coluit, dum digna quietis
Causa suae fieret Siculae subiectio gentis.
Hoc sibi dux socio confisus et agmine multo
Secum deducto non obsidione Panormum
Viucere desperat, Siculis quam nobiliorem
Urbibus audierat. Roberti milite multo
Urbs vallata pavet; muros turresque reformant,
Arma virosque parant, detecta foramina claudunt;
Ponitur et vigilum custodia crebra per urbem.
Dux iubet armatos equites accedere portis,
Ut sic inclusos ad pugnam provocet hostes.
Omne, quod incutiat poenam pariterque laborem,
Civibus inferri versuta potentia mandat.
Procedunt portis Siculi, non stare ferentes,
Egressique foras audaci mente repugnant;