Latin
Lines 1.1380-1.1429
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.1380-1429
Not analysed yet
Verum Normannos nequeunt tolerare feroces.
Cultores Christi, dum gens Agarena resistit,
Non perferre valet; fugiunt, nostrique sequuntur,
Multos prosternunt gladiis, et cuspide multos.
Moenibus e summis volat undique missile telum;
Saxaque cum pilis iacientes laedere temptant
Corpora nostrorum. Nostri vi moenibus urbis
Hos impellentes, laeti sua castra requirunt.
Inde Panormenses Affros accire laborant
Auxilio, quorum sibi viribus associatis,
Quod non sunt ausi terra committere bellum,
Commisere mari. Bellantibus hoc elementum
Commodius credunt. Instructis ergo carinis
Exigit ut belli navalis rite paratus,
Proque repellendis saxorum vel iaculorum
Ictibus obtectis rubicundis undique filtris,
Ad pugnam veniunt sub condicione virili,
Ut quo iure viri vel vivant vel moriantur.
Mandat Normannis, Calabris, Barensibus, Argis
Dux a se captis, muniri corpore Christi;
Quo iubet accepto cum sanguine bella subire.
Tali tuta cibo procedit turba fidelis,
Navibus aptatis quo praevaluere paratu.
Perfida gens totum lituis sonituque tubarum
Magnarumque replet vocum clamoribus aequor.
Christicolae contra suffragia sola petentes
Principis aeterni, cuius sunt carne refecti,
Nullo terrentur clangore, sed acriter illis
Obstant, et feriunt quassantque viriliter hostes.
Principio naves Affrae Siculaeque resistunt;
Nutu divino tandem cessere coactae,
Cumque fugam peterent, aliquot capiuntur earum,
Quaedam submersae pereunt, pleraeque frequenti
Remorum ductu vix evasere fugaces.
Dum portum subeunt, mox opposuere cathenas,
Cum quibus aequoreos aditus prohibere solebant.
His etiam fractis, quasdam de navibus horum
Christicolae capiunt, flammis plerasque perurunt.
Dat validas animo ducis haec victoria vires.
Hinc pervadendam solers intentus ad urbem,
Molitur variis conatibus ut capiatur.
Muniri pedites fundis facit atque sagittis;
Armatos equites secum procedere iussit.
Accedunt muro pedites, et moenia saxis
Ac telis quatiunt. Egressus iniquus ab urbe
Obstat eis populus, quem non perferre valentes
Diffugiunt pedites. Quos dux ut cedere vidit
Diffusos campis, legiones protinus omnes
Bella dato signo monet incunctanter adire,
Voce manuque suos sicut dux strenuus hortans.