Latin
Lines 1.2345-1.2392
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.2345-2392
Not analysed yet
Sic habitatores intusque forisque videntes
Sese impugnari, malefida Venetica clamant
Agmina. Turbatus fugit inde Veneticus omnis.
Quidam caeduntur, quidam capiuntur; ad aequor
Pars fugit Adriacum; sic evasere fugaces
Navibus impulsis. Quicumque Veneticus armis
Obstiterat, nec non ducis horum filius, urbe
Sunt capti capta, dimotaque litore classis.
Sic sibi Dirachium dux subdidit, atque quod armis
Vincere non potuit, victoria subiugat artis;
Et quae pollicitus fuerat, post deditionem
Cuncta sibi gaudet completa Veneticus esse.
Interea populus Troianus et Ascolitanus,
Alter ius soliti nolens explere tributi
Amplius, atque dolens eversis moenibus alter,
Unanimi studio ducis invasere Rogerum
Haeredem egregium, qui sensu clarus et armis
Cum quantis poterat Troiana clausus in arce
Viribus obstabat. Tandem properantibus illi
Auxilio sociis patrisque suique quibusdam,
Mmissa ruit arce furens, populumque rebellem
Diversis punit cruciatibus. Huic manus, illi
Pes erat abscisus; hunc naso, testibus illum
Privat; dentibus hos, deformat et auribus illos.
Saepe solet captae sic tigridis ira latenter,
Dum nullos agitare potest inclusa furores,
Quae si forte valet ruptis escedere claustris,
Quod videt omne vorat, rapit, insolitumque furorem
Exerit; occursus leo perfugit ipse furentis,
Quamvis ista minor sit corpore, fortior ille.
Robertus geminis exacto navibus anno
Adriacis undis loca rursus ad Apula transit.
Is primogenito populum commiserat omnem,
Cui nomen Buamondus erat, pariterque Brieno.
Dus postquam Cannas sibi comperit esse rebelles,
Obsidet; obsessas evertit humotenus illas.
Rexerat has genitus genitrice Hermannus eadem,
Unfredi fuerat qua filius Abagelardus.
Non tamen unus eis pater extitit. Illa duobus
Est sociata viris; miles praeclarus in armis
Frater uterque fuit, sed cessit uterque potenti
Roberto, cui vix par orbe potentia toto.
Cannis destructis, Romam molitur adire
Contra Gregorii Romani praesulis hostem
Henricum, cuius iamdudum obsederat urbem
Plurima barbaries annis remorata duobus,
Altaque tormentis murorum moenia fregit,
Et turres multas invictae diruit urbis.