Latin
Lines 1.2393-1.2441
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.2393-2441
Not analysed yet
Iamque sibi fuerat pars subdita Transtiberina;
Gregorius quadam fuerat conclusus in arce,
Quae munita satis, non espugnabilis ulli
Esse videbatur miri strunctura laboris;
Hanc et munierat fidae custodia gentis.
Robertum tantos ubi novit inisse paratus,
Et sibi cum tantis inferre paratibus arma,
Res fugit Henricus. Ducis hunc audacia terret
Et virtus totum iam notificata per orbem.
Expectare verens hunc ad loca tuta recessit.
Robertus Romam properans vi perforat urbis
Egregiae muros, tamen auxiliantibus ipsi
Paucis Gregorii fautoribus. Inde quibusdam,
Aedibus exustis, violenter ab obsidione
Liberat obsessum iam tanto tempore. papam
Hunc secum magno deducit honore Salernum.
Henrico rursus cupidi cessere Quirites
Post ducis abscessum. Papam concesserat illis
Ipse Ravennatem Guibertum, qui scelerata
Mente patri insurgens regnum praesumpsit adire
Sedis apostolicae, Clemens a plebe vocatus.
Agmina Romulea dux urbe reducta Salerni
Dimisit. Numquam par huic exercitus haesit;
Milia sex equitum, triginta milia Romam
Duxerat hic peditum. Sic, uno tempore victi
Sunt terrae domini duo, rex Alemannicus iste,
Imperii rector Romani maximus ille.
Alter ad arma ruens armis superatur, at alter
Nominis auditi sola formidine cessit.
EXPLICIT LIBER QUARTUS
INCIPIT QUINTUS
Post ubi Robertum cognovit AleXius esse
Aequore transvectum, vires reparare minutas
Nititur absentisque ducis perfringere castra.
Haec duo servabant vi consilioque potentes,
Filius ille ducis Buamundus et iste Brienus.
Haud procul a Ianina non parvi nominis urbe,
Partis Alexinae populus sua castra locarat.
Multiplici partem praemunit Alexius illam
Obice plaustrorum, quam pervia planiciei
Ad pervadendam facilem vicinia reddit.
Ferrea cum tribulis omnes satiunca viarum
Praepedit accessus, ut laxis hostis habenis
Dum dimittet equos, pedibus figatur equorum.
At nebula Danaum prospectus praepediente,
Illuc Normanni per vitibus aspera densis
Plenaque carectis loca pervenere latenter.
Obstat congrediens paulisper Alexius illis,
Sed non instantes sufferre diutius illos
Evaluit, petiitque fugam victusque recessit.