Latin
Lines 1.2540-1.2590
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.2540-2590
Not analysed yet
Et quia Iordanis ditioni cesserat eius,
Dux huius terras ferro populatur et igni.
Inde nepos petiit pacem, recipitque petitam.
Gregorio papae, sedatis omnibus ante
Quam repetat fines Graecorum, supplicat orans
Dedicet ecclesiam, quam fecerat hic ad honorem
Mathaei sancti. Placidus favet ille precanti.
His ita completis animos intendit ad illud
Propositum, quod mente diu tractarat agendum.
Electos igitur nautas, et quos magis aptos
Militiae novit, secum facit ire Tarentum.
Huc cum gente sua navis convenerat omnis.
Classis magnificos ibi militiaeque paratus
Instruit; expensis naves implentur et armis.
Portum Brondisii, qui tutior esse videtur,
His comitatus adit. Transire veretur Hidronti,
Quo brevior transcursus erat, quia tempus adesse
Coeperat autumni, tranquilla recesserat aestas.
Unde timens ratibus mora nequa noceret Hidronti
Ex tempestatis subitis incursibus ortae,
In portu tuto fit tutus classe recepta;
Expectat flatus prudenti mente secundos.
Inde vale faciens uxori litore stanti
Restantique simul populo cum coniuge, coepit
Finibus Ausoniis iam non rediturus abire.
Armatis centum viginti navibus aequor
Transfretat Adriacum, genito comitante Rogero,
Qui patris esse sequax armorum strenuitate
Et placida cunctis affabilitate studebat.
Duxit praeterea naves oneraria quarum
Lex erat, has et equis sumptuque replevit et armis
Et variis rebus, quas aequoris exigit usus.
Aequore transvectis exercitus ille coivit
Quem ducis egregii servabat filius alter.
Exegere fere menses in litore binos,
Tempestate gravi bellum differre coacti.
Temperie placida portum redeunte relinquunt,
Et contra Venetum naves Danaumque chelindros
Certamen navale parant. Dux quinque triremes
Ducit, ducendas commisit quinque Rogero,
Roberto totidem fratri, totidem Buamundo;
His aderant ratium suffragia iuncta minorum.
Innumeras bello Danai duxere chelindros.
Altera turba, novem confisa triremibus altis,
Quas habiles bello magis esse Venetia novit,
Roberti naves dum conspicit inferiores
Esse suis, audacter eis congressa resistit,
Atque interpositis Danaum praefulta chelindris,
Iactibus innumeris telorum desuper hostes
Sauciat, et ferri se pondera magna minatur
Iacturam, ne classis eis inimica propinquet.