Latin
Lines 1.2591-1.2637
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.2591-2637
Not analysed yet
Vix in ea navi; quae fert ad bella Rogerum,
Quilibet illaesus reperitur, et ipse lacerto
Saucius obstanti stat cedere nescius hosti,
Immemor illati sibi vulneris; ardor honoris,
Quantus adesse solet victoribus, incitat illum.
Hunc pater insigni decoratus saepe triumpho
Accit, et accitum maiori classe chelindros
Dissociare iubet. Patris impiger ille iubentis
Iussa sequi properans, cum quinque triremibus illis
Quae sibi commissae fuerant, inferre chelindris
Bella parat. Danai nichil hoc pugnante repugnant,
Sed passim fugiunt, ut aves obstare volanti
Non audent aquilae, cursuque latere fugaci
Coguntur lepores, dum ne rapiantur aduncis
Unguibus et rostro metuunt cibus esse voraci.
His ita dimotis stat sola Venetica classis.
Robertus genitique sui, dum stare fugati
Graecorum ratibus solas videre triremes,
Invasere suis cum navibus acriter illas;
Tamque fuit vehemens impulsus et impetas harum,
Ut septem mersis non posse Venetica classis
Elabi speret. Solis sed stare duabus
Navibus ad bellum nil profuit; hostibus omnes
Cedere coguntur; solito dux more triumphat.
Classe triumphata secum duo milia victor
Ad portum ducit de pugnatoribus illis,
Qui magis obstiterant, quorumque audacia maior.
Praeter eos alios quingentos annumeravit,
Qui capti fuerant. Septem, fugientibus Argis,
Argolicae naves sunt hoc certamine captae.
Qui castrum Corifi servare fideliter illi
Solliciti fuerant, solvuntur ab obsidione
Quam passi fuerant, dux dum metuendus abesset.
Exin vitrices et victas ducere naves
Procurat, tutis stationibus ut locet illas
Temporis hiberni dux incumbente pruina.
Has ratione sagax Cliceum ducit ad amnem;
Naves et nautas ibi collocat, et remorari,
Dum placidae redeant aestatis tempora, iussit.
Ipse suos equites hiemali tempore secum
Bundiciam ducit, mansurus ibique moratur.
Gliceo populum fuerat qui proximus amni,
Asperior solito languere pruina coegit.
Frigoris atque famis pars maxima passa labores
Interit, et tantae crescunt incommoda pestis,
Ut prius exactus mensis quam tertius esset,
Sint praeventa decem quasi milia morte virorum.