Latin
Lines 1.2730-1.2773
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.2730-2773
Not analysed yet
Pluribus et quamvis acies adversa catervis
Obsita non paucis, tua quos animatio tutos
Fecerat, audebant committere bella, nec umquam
Te viso potuit mundana resistere virtus.
Filius ecce lupis sinitur rapiendus et uxor
Et populus, nunquam sine te securus habendus.
Te quia, qui populi fueras audacia nostri,
Amisso populus non audax esse valebit.
Quodlibet ignavum poterit praecellere vulgus.
Impia mors, homini, quo tot pereunte peribunt,
Parce precor; precibus quae cumdescendere nescis,
Expecta saltim dum nos ad nostra reducat,
Ut locus excipiat nos post sua funera tutus.
Ah! Miseram! frustra precor hanc, ingrata precanti
Cum semper fuerit nullique peperceritt umquam ».
Nec minus et flenti flens cum genitrice Rogerus,
Magnos cum gemitu clamores tollit ad astra,
Se prius orbatum lacrimas patre, quam vel habendi
Parta vel ad plenum sit gnarus habenda parandi,
Sectarique sciat virtutis facta paternae.
Astantis populi lacrimas quis lumine sicco
Inspiceret? quis tam patiens, tam ferreus esset,
Ut non moestitiam tot passis compateretur?
Inter tot lacrimas cum corpore sanguine Christi
Accepto, moriens vita spoliatur amica:
Sic et in exilio robusti principis artus
Spiritus exutos dimittit et exanimatur,
Qui fortes animos aliis inferre solebat,
Se praesente suis nil passus adesse timoris.
Non remanere viri Graecorum partibus uxor
Corpus passa, suis conatur reddere terris.
Quamque magis celerem cognovert esse galeram
Scandit, ibi posito Roberti corpore trangit,
Mortuus ut rediens Latio solatia praestet,
Cui non fas vivo fuit ad sua regna reverti.
Castra Rogerus adit patris, interitusque paterni
Notitia populum communicat anxius omnem,
Consiliumque petit. Privandum namque fatetur,
Ni redeat propere, se iuris honore paterni,
Haeredem cuius pater hunc indixerat esse.
Illi promittunt omnes se corde fideli,
Sicut servierant patri, servire paratos;
Sitque coadiutor transgressibus aequoris illis
Unanimes rogitant. Populo favet ille roganti.