Latin
Lines 1.2774-1.2824
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.2774-2824
Not analysed yet
Se tamen expectet, dum Cephalonia petatur
Insula, qua socios dimiserat, obsecrat omnes;
Et «Nullius, ait, fidei me iure vocare
Deberet populus dimissus in obsidione,
Abscedens eius si castra revisere nollem,
Et patris intentum, quem vobis notificavi,
Discessumque meum non illis notificarem ».
His dictis ad castra suae redit obsidionis,
Defunctumque patrem, se velle recedere pandit.
Acturos referunt se quisque quod egerit ille,
Obsequiique sui coeptis desistere nolle,
Si condigna tamen sibi convenientia detur.
Taliter amoto sua castra petente Rogero,
Gens aliis castris tanto remorata pavore
Concutitur, quod se nullatenus emerituram
Elapsum speret, quasi vita salusque negetur.
Omnes si Danai, gens Persica, gens Agarena
Hos invasissent, et ab omni climate mundi
Afflueret populus, peteretque armatus inermes:
Non illa hac formido foret formidine maior.
Mors unius erat multorum causa pavoris.
Innumeras gentes, duce qui vivente solebant
Vincere, defuncto paucis obstare timerent.
Milibus esse decem sic saepe valentior unus
Atque fugare viri duo milis mille probantur.
Hostis ne subeat, maiori classe cremata,
Territa gens studuit naves servare minores,
Aequor ut Adriacum transvecta pavore levetur.
Tantus erat terror. Nec opes nec pallia curant;
Omnia postponunt, et corpora sola carinis
Supplicibus precibus poscunt inducere nautas;
Atque licet naves a terra longius essent,
Pars conscendit equos, ut perveniatur ad illas,
Dimissis et equis imponunt corpora tantum,
Pars natat, ut nando valeat conscendere navem;
Pars tamen illorum maior, quia non remeare
Navibus evaluit, remanens se mancipat Argis;
Quique timebantur timidi servire Pelasgis
Incipiunt, animi pulsa feritate ferocis.
Iamque rates fuerant secus Appula litora ductae,
Tempestas tumidum quatit intolerabilis aequor.
Naufragium passi quam plures sunt ibi nautae;
Pars hominum cum classe perit, fractaque procellis,
Qua fuerat corpus transvectum nobile navi,
In mare delapsum non absque labore cadaver
Extrahitur. Foetor ne prodeat inde nocivus,
Viscera corque ducis subhumari iussit Idronti
Praedita consiliis semper prudentibus uxor,
Et multo reliquum condivit aromate corpus,
Hinc deportari Venusinam fecit ad urbem,
Qua fuerant fratrum costructa sepulchra priorum.