Latin
Lines 1.470-1.519
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.470-519
Not analysed yet
Post haec Matheram, qua fixa fuisse feruntur
Poeni castra ducis, cum subderet Annibal Afris
Italiam, Maniacus adit; campisque ducentos
Agricolas captos furibunda mente trucidat.
Non puer aut vetulus, non monachus atque sacerdos
Impunitus erat; nulli miseratur iniquus.
Interea Michael, qui miserat hunc Maniacum,
Captus caecatur, caecatus ab arce fugatur.
Hoc fecere Zoe simul et Teodora sorores.
Prima fuit patrui coniunx Michaelis adusque
Huius successum; cum qua quia noluit ipse
Partiri regnum, ratus hanc prohibente senatu
Exheredandam, privatur lumine captus.
Est Constantino sociata Zoe Monomacho.
Huic inimicus erat Maniacus, et hic Maniaco,
Alterius quoniam fuit alter abusus amica.
Zelotypo imperii Monomacho tradita sedes
Concussit mentem nimio terrore tiranni,
Et probrosa refert odiis agitatus et ira;
Omnibus et, secum quos duxerat, imperat Argis,
Principe se facto, iam nullus obediat illi.
Assumens habitum sibi perfidus imperialem
Imperii sancti non nomen adire veretur.
Postquam suscepit solii Monomachus honorem,
Argiroo mandat studeat convertere Gallos,
Procuretque suis sociare fidelibus illos,
Et promittit eis se praemia magna daturum.
Argirous, nolens sibi desit ut imperialis
Gratia, Normannos compescit ab obsidione
Trani, quod solum tunc agmina Graeca fovebat,
Confinesque locos desistit depopulari.
Nuncius interea qui venerat imperialis,
Maxima dona ferens, capitur miser a Maniaco.
Diversas poenas adhibens et stercus equinum
Purgamento inmixto naribus, auribus, ori,
Hunc facit affligi graviter, stabuloque necari.
Ipse videns auri tantum se pondus habere,
Extolli nimium cepit. Redit inde Tarentum,
Atque auri multum, quo plus sibi concilientur,
Erogat Argolicis. Assumitur imperialis
Purpura; pes dexter decoratur pelle rubenti,
Qua solet imperii qui curam suscipit uti.
Inde venit multo vallatus milite Barum,
Argiroum sperans promissis fallere posse,
Ut collega suus fieret contra Monomachi
Imperium. Gallos etiam sibi pacificare
Temptabat, quorum si posset habere iuvamen,
Caedere posse suis sperabat viribus hostem,
Et Constantino facili diadema labore
Ablatum retinere sibi. Quod sperat inane est.