Latin
Lines 1.520-1.566
William of Apulia, GUILLELMUS APULIENSIS (fl. 1090s) 1.520-566
Not analysed yet
Nam neque Normannos nec eorum vertere mentem
Principis evaluit, contemptus at inde recessit.
Unde furore gravi plenus, quia spretus abibat,
Quatuor in partes diviso milite, mandat
Pergere praedatum. Circumcursantibus ipsis,
Est hominum, pecorum pars maxima ducta Tarentum.
A Constantino sub eodem tempore missis
Argirous multis auri argentique talentis
Normannos donans, sibi postulat auxiliari,
Auxiliis horum Maniacus ut occidat hostis
Imperii sancti; sic plurima promerituros
Hoste triumphato pro votis asserit illos.
Quam plures igitur Normannos non amor aeris,
Sed ducis Argiroi, Maniaco reddidit hostes.
Aversae comites etiam cum pluribus ultro
Advenere suis. Tancredi filius, horum
Maxima spes, aderat Guillermus ad arma paratus,
Hunc Drincanocto comitem comitante Radulfo,
Qui post Rannulfi discessum praefuit urbi.
Terrebat Danaos Guilermi nobile nomen;
Is quia fortis erat, est ferrea dictus habere
Brachia, nam validas vires animumque gerebat.
Huius Robertus frater fuit ille, ducatum
Qui post optinuit, Guiscardus ad omnia prudens.
Tantorum comitum comitatu fisus in hostem
Argirous properat. Taram Maniacus ad amnem
Venerat, his inibi metatus castra diebus.
At non audito tantae subsistere gentis
Praevalet adventu conclusus in urbe Tarenti.
Ad fluvium Galli veniunt; castrisque repertis
Graecorum vacuis, loca pontis adusque propinquant.
Hunc utrimque maris circumvolat unda, sed altis
Rupibus obiectis sic interciditur aequor,
Pontis ut auxilio transiri possit ad urbem;
Quaeque viatori via nunc brevis esse videtur,
Longa videretur giranti littoris oras;
Namque mari septum maiori parte Tarentum
Insula mox fieret, modicus nisi collis adesset.
Moenibus inclusos pugnae Guilermus Achivos
Provocat; at numquam dimissis moenibus illi
Conseruere manus: non fluminis impetus ulli
Plus est quam tanti ducis hostibus hasta timori.
Sic incantator studiosus pro capienda
Aspide, multimoda conatur ut abstrahat arte
Visceribus terrae, quibus abdita tuta moratur.
Auribus haec nequid grave sentiat, obstruit unam
Affixa cauda, defigitur altera terrae.