Latin
1.174 to 1.197
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.174-197
Not analysed yet
Tercia est temeritatis cautela. Temere namque in acie uersari et manu cum hoste confligere inmane quiddam est et belluarum simile. Si tamen necessitas postulat, decertandum erit et mors turpitudini anteponenda. Numquam periculi fuga committendum est, ut inbelles et timidi uideamur. Verum est enim illud poete: Ignauum scelus est tantum fuga. Sed fugiendum illud etiam est ne offeramus nos periculis absque causa, quo nichil potest esse stultius. Quare in adeundis periculis imitemur medicorum consuetudinem. Illi enim leuiter egrotantes leuiter curant, grauioribus autem morbis ancipites curaciones adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem aduersam optare dementis est, subuenire autem tempestati quauis ratione sapientis est, eoque magis si plus adhipiscare re explicata boni quam formidata mali. Verum est enim quod in poeta legitur: Vis consilii expers mole ruit sua, uim temperatam dii quoque prouehunt in maius; idem odere uires omne nefas animo mouentes. I. C.2. De fiducia Fiducie officium est ad consummationem rei festinare, iuxta illud: Nil credens actum, cum quid superesset agendum. I. C.3. De securitate Securitatis officium est contra aspera fortune solatium dare, iuxta illud: Sperat infestis, metuit secundis alteram fortem bene preparatum pectus. Informes hiemes reducit Iupiter, idem summouet. Nec, si male nunc, et olim sic erit. Grata superueniet que non sperabitur hora. Contra hanc uirtutem sic confligit timor: Morieris. Securitas: Ista est hominis natura, non pena. Hac conditione intraui, ut exirem. Gentium lex est quod acceperis reddere. Peregrinatio est uita; cum multum ambulaueris, redeundum est. Stultum est timere quod non possis uitare. Mors ultima pena, non metuenda uiris. Mortem non effugit etiam qui distulit. Moriar nec primus, nec ultimus. Omnes me antecesserunt, omnes sequentur. Hae condicione cuncta gignuntur: quod cepit et desinet. Timor: Sed decollaberis. Securitas: (Quid interest, cesim moriar an punctim?