Latin
1.249 to 1.263
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.249-263
Not analysed yet
Fortis enim et constantis animi est non perturbari in rebus aduersis, nec tumultuantem de gradu dehici, sed presente consilio uti, nec a ratione discedere. Plura enim sunt que nos terrent quam que premunt et sepius opinione quam re laboramus. Ideo ne sis miser ante tempus, cum illa que uelut imminentia expauisti fortasse numquam uentura sint. I. C.4. De magnificentia Magnificentie officia partim paccata, partim bellica. In paccatis duo precepta Platonis tenenda sunt prelatis: unum ut utilitatem ciuium sic tueantur, ut quecumque agunt ad eam referant, obliti commodorum suorum; alterum ut totum corpus ciuitatis curent, ne dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Qui enin parti consulunt, partem deserunt, pernitiosissimam seditionem in ciuitatem inducunt. Caueant etiam contentionem. Dicit enim Plato similiter facere eos qui inter se contenderent uter potius ciuitatem amministraret, ut si naute certarent quis eorum potissimum gubernaret. In bellicis autem officiis illud primum (est) ea intentione suscipere bella, ut sine iniuria in pace uiuatur. Secundum priusquam aggrediare adhibere diligentem preparationem. Longa enim belli preparatio celerem affert uictoriam. Hic autem apparatus in quatuor rebus cernitur, scilicet in clientelis, municipiis, sumptu et armis. Omnia autem prius experiri quam armis decertare sapientem decet; et melius est tibi prospicere quam aduersarium ulcisci accepta iniuria. Tercium officium est ne temere desperes propter ignauiam aut nimis confidas propter cupiditatem. In pericula enim ducit amor habendi inmoderatus iuxta illud: Aurum per medios ire satellites et perrumpere amat saxa potencius hictu fulmineo. Munera seuos illaqueant duces. Quartum officium est plus turpitudinem quam mortem horrere, plus ad honestatem quam ad salutem uel alia commoda spectare, non tamen rumores saluti preponere. Quintum officium est copias suas crebris laboribus exercere. Verum est enim quod in poeta legitur: Variam semper dant otia mentem.