Latin
1.264 to 1.279
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.264-279
Not analysed yet
Sextum officium est, postquam ad bellandum uentum est, hortando bonam indolem erigere, modo laudibus animos afficere, (modo) ammonitionibus desidiam discutere. Septimum officium est in concursu ad primos impetus adcurrere, inclinatis opem ferre, labentes fulcire. Octauum officium (est) parta uictoria conseruare eos qui non crudeles, non immanes fuerunt. Nonum uero federa et promissa hostibus seruare. Non enim his adquiescendum est qui dicunt: Dolus an uirtus, quis in hoste requirat? Indicat hoc Regulus qui captus a penis, cum de captiuis commutandis Romam missus esset, iurauit se rediturum, primum ut uenit captiuos reddendos non censuit, deinde cum retineretur ab amicis, ad supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere. Sed cum plerique arbitrentur res bellicas maiores esse quam urbanas, minuenda est hec opinio. Multi enim bella quesiuerunt propter glorie cupiditatem. Vere autem si uolumus iudicare, parua sunt arma foris, si non est consilium domi. De talibus audi poetam dicentem: Omnes homines, qui se(se) student prestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne uitam silentio transeant ueluti peccora. Sed nostra omnis uis in animo et corpore sita est. Animi imperio, corporis seruitio magis utimur. Rectius uidetur ingenii quam uirium opibus gloriam querere. Omnino enim illud honestum, quod animo excelso querimus, animi efficitur, non corporis uiribus. Exercendum tamen est corpus, ut obedire consilio et rationi possit. I. C.5. De constantia Constancie uero officium est in utraque fortuna grauitatem retinere. Preclara est enim in omni uita eadem frons et idem uultus. Nam argumentum bene composite mentis est posse consistere et secum morari, unde precipit poeta dicens: Equam memento rebus in arduis seruare mentem, non secus in bonis ab insolenti temperatam leticia. Idem: Rebus angustis animosus atque fortis appare sapienter idem.