Latin
1.28 to 1.32
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.28-32
Not analysed yet
I. A.4. De docilitate Docilitas est prudencia erudiendi imperitos. Huius (officium) est ut per eam homo prius se ipsum, post alios formet, iuxta illud sapientis: Fili mi, bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui. Diriuentur fontes tui foras et in plateis aquas (tuas) sparge. Bibere aquam de cisterna (sua) est haurire sapientiam de mente sua. Omnium autem hominum natura ita comparata est ut aliena melius iudicent quam sua, quod ideo fit quia in re nostra aut gaudio sumus prepediti nimio ant egritudine. Fontes foras diriuare est scientias in alios docendo transfundere. Circa hanc uirtutem duo sunt uitanda. Vnum ne ignota pro cognitis habeamus hisque temere assentiamur. Hoc enim est presumptio; quod uitium effugere qui uolet omnes autem uelle debent adhibebit ad res considerandas tempus et meditationem. Alterum est magnum studium conferre in res obscuras, difficiles et non necesarias, quod uitium curiositas dicitur. Est enim curiositas non magne utilitati nimiam operam impendere, sicuti si relicta morali philosophia astrologiam uel abacum uel geometriam studiose legas. Nam melius est, si pauca sapientie precepta teneas sed illa in promtu et in usu tibi sint, quam si multa didiceris sed illa non habeas ad manum. Quemadmodum magnus luctator est non qui omnes nexus didicit, quorum rarus est usus, sed qui in uno aut altero diligenter se exercuit. Non enim refert quam multa sciat, si scit quantum uictorie satis est. Sic in disciplinis multa delectant, pauca iuuant. Licet nescias que ratio occeanum effundat, quid sit quod gemellorum conceptum separet, partum iungat, cur simul natis fata diuersa sint: non multum tibi nocebit transire quod nec licet scire, nec prodest. I. B. De iustitia Iusticia est uirtus conseruatrix humane societatis et uite communitatis. Societatem, id est cohabitacionem hominum, sic seruat iusticia: dum homines cohabitant, obtinet unus uel agros uel alias possessiones quibus eget alius; idcirco concitaretur inuidia et sedicio nisi iusticia adesset, que cuique ius suum conferret. Vite autem communitatem, id est negotia, taliter custodit: dum eundem modum uiuendi, ut mercaturam uel militiam, plures sectantur, questus unius minuit lucrum alterius; que res liuorem moueret, nisi iusticia adesset.