Latin
1.33 to 1.36
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.33-36
Not analysed yet
Hec uirtus etiam omnia aspera transcendit. Nemo enim iustus esse potest qui mortem, qui exilium, qui dolorem, qui egestatem timet, aut qui ea que sunt his contraria equitati anteponit. Ac mea quidem sentencia omnis institutio uite adiumenta hominum desiderat que per iusticiam parantur, in primis ut habeat homo cum quibus (familiares) possit conferre sermones. Atque his qui uendunt, emunt, conducunt, locant contrahendisque negotiis implicantur necessaria est iusticia. Cuius tanta uis est, ut nec illi, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iusticie uiuere. Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is nec in latrocinio sibi locum relinquit. Archipirata, si non equabiliter predam dispertiat, aut interficiatur a sociis aut relinquatur. I. B. 1 De seueritate Diuiditur autem iusticia in seueritatem et liberalitatem. Seueritas est uirtus debito supplicio cohercens iniuriam. Primum ergo seueritatis offitium (est) ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus iniuria; secundum ut communibus utatur pro communibus, priuatis pro priuatis. Sunt (autem) priuata nulla natura sed aut uetere occupatione, ut qui quondam in uacua uenerunt, aut uictoria, ut qui bello potiti sunt, aut lege, ut qui testamento patrum heredes facti sunt. Et quia eorum, que natura erant communia, proprium cuiusque fit quod cuique optigit, id quisque teneat. Si quis plus apetet, uiolabit ius humane societatis, et inde omnis seditio, quod in tuum usum mea priuata transferre conaris. Nam quietissime homines uiuerent, si duo uerba tollerentur: meum et tuum. Tercium seueritatis officium est exterminare ex hominum communitate pestiferum genus hominum. Vt enim quedam membra amputantur, si sanguine et spiritu carere ceperint et nocent ceteris, sic ista in figura hominis feritas et inmanitas belue a communi uita segreganda est; sunt enim homines non re sed nomine. Nam quid interest, utrum ex homine se conuertat quis in beluam an sub hominis figura inmanitatem belue gerat? Non ergo talibus est parcendum. Nam iudex dampnatur, cum nocens absoluitur. Cauenda est (autem) maxime ira in puniendo, cum qua nemo tenebit mediocritatem, que est inter nimium et parum.