Latin
1.280 to 1.320
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.280-320
Not analysed yet
Contrahes uento nimium secundo turgida uela. Hec quidem est lex constancie ut nec in malis persistamus, nec in bonis simus uagi. Est enim etiam in malis constancia, sed que uirtus non est. Audi poetam: Pars hominum uitiis gaudet constanter et urget propositum; pars multa natat, modo recta capessens, interdum prauis obnoxia. Et alius poeta dicit: Mobilis et uaria est ferme natura malorum. Cum scelus admittunt, superest constancia: quid fas atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis criminibus. Tamen ad mores natura recurrit dampnatos, fixa et mutari nescia. Nam quis peccandi finem posuit sibi? quando recepit eiectum semel attrita de fronte ruborem? Quis hominum est quem tu contemptum uideris uno flagicio? Huic uirtuti contraponitur inconstancia, que est motus animi circa uarias occupationes. In quo uitio adeo absque intermissione laborant quidam ut hec dicatur eorum constancia, scilicet esse instabiles. Sunt enim qui in rebus contrariis parum sibi constent, uoluptatem seuerissime contempnant, in dolore sint molliores, gloriam negligant, frangantur infamia. Hoc uitium tangit poeta, dum dicit: Mea pugnat sententia secum, quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit. Item: Diruit, edificat, mutat quadrata rotundis. Alibi: Rome Tibur amo, uentosus Tibure Romam. In culpa est animus qui se non effugit umquam. Celum, non animum, mutant qui trans mare currunt. Alibi: Quo teneam nodo mutantem Prothea uultus? Ex hoc uitio oritur quod nemo sua sorte contentus uiuat, sed laudet diuersa sequentes. Vnde idem poeta: Optat ephipia bos piger, optat arare caballus. Quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem. I. C.6. De patientia Pacientie officium monstrabat qui dicebat: Gaudet paciencia duris. Letius est, quotiens magno sibi constat, honestum. Hec uirtus iniuriarum remedium est, nam leuius fit patientia quicquid corrigere est nefas. Sicut econtra inpatientia sortem exacerbabis quam mutare non possis. Vnde poeta: Quod sors fert feramus equo animo.