Latin
1.51 to 1.54
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.51-54
Not analysed yet
I. B. 2. a II . De beneficiis retribuendis Nullum officium referenda gratia magis necessarium. Nam si Hesiodus iubet reddere maiore mensura que acceperis utenda, quid debemus facere prouocati beneficio? Imitari agros fertiles qui multo plus afferunt quam acceperunt. Quia si non dubitamus officia conferre his quos speramus nobis profuturos, quales debemus esse in eos qui iam profuerunt? Nam demus uel non demus, in nostra potestate est; non reddere uero bono uiro non licet, si absque iniuria id facere possit. Primo ergo caue ne obliuiscaris beneficii. Omnes enim immemorem beneficii oderunt eamque iniuriam sibi etiam fieri putant in liberalitate deterrenda. Nam ingratus est qui negat se accepisse beneficium, ingratus qui dissimulat, ingratus qui non reddit, ingratissimus omnium qui oblitus est. Numquam gratus fieri potest cui totum beneficium elapsum est. Apparet illum non sepe de reddendo cogitasse cui obrepsit obliuio. Numquam uoluit esse gratus qui beneficium tam longe proiecit ut extra conspectum suum poneret. Memoria enim nil perdit, nisi ad quod non sepe respexit. Ideo dico ne obliuiscaris preteriti benefitii. Ad preterita enim beneficia pauci animum retorquent. Nemo, quod fuit, in preterito, sed tamquam in perdito ponit. Si ad iudicem te uocat, incipit non esse beneficium sed creditum. Et cum res honestissima sit referre gratiam, desinit esse honesta, si est necessaria. Secundo caue ne ad beneficium per iniuriam accedas. Sunt enim quidam nimis grati; hii aliquid incommodi precari solent his quibus obligati sunt, ut probent affectum beneficii memorem. Horum animus similis est prauo amore flagrantibus; illi enim amice sue optant exilium ut fugientem comitentur, optant inopiam ut magis desideranti donent, optant morbum ut assideant, et quicquid optaret inimicus amantes uouent. Fere idem exitus est odii et amoris insani. Sed nequitia est ut extrahas mergere, euertere ut suscites, includere ut emittas. Non enim beneficium iniurie finis, ne(c) umquam id detraxisse meritum est, quod ipse qui detraxit intulerat.