Latin
1.55 to 1.59
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.55-59
Not analysed yet
Tertio caue ne nimis festines ostendere te gratum. Qui antecedit tempus retribuendi eque peccat quam qui non sequitur. Quod apud te non uis morari honus iudicas, non munus. Reiciendi signum est protinus aliud inuicem mittere et munus munere expungere. Penitet accepti beneficii quem nondum redditi piget. Quarto caue ne clam gratiam referas. Ingratus est qui remotis arbitris gratias agit. Hoc autem obserua in primis ut benigne accipias. Si benigne accipis, retulisti gratiam, non ut solutum te putes, sed ut securior debeas. Voluntati enim uoluntate satisfecimus, rem rei debemus. I. B. 2. b I . De beneficentia (benignitate) operae et pecuniae Rursus beneficientia alia opere, alia pecunie. Facilior est ea que est peccunie, presertim locupleti; prima splendidior et uiro bono dignior. De illa scriptum est: Nulli preclusa est uirtus, omnibus patet; non querit domum, non censum: nudo homine contempta est. Et quamuis utraque gratum faci(a)t, tamen altera ex archa, altera ex uirtute depromitur. Item ea que est peccunie materiam suam exhaurit. Itaque benignitate tollitur benignitas; hac quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis. Altera uero consuetudine benefaciendi paraciores et exercitaciores facit. Dum macedonum fauorem peccunie largicione captaret Alexander, scripsit ad eum pater hec uerba: Quis error in istam spem te induxit ut eos tibi fideles putares quos peccunia corrupisses. An tu id agis ut macedones non te regem sed ministrum et prebitorem putent? Fit enim deterior qui accipit atque ad idem semper expectandum paracior. Non tamen hoc genus benignitatis omnino refutandum est. Nam sepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum est, sed diligenter et moderate. Multi enim patrimonia effuderunt inconsulte largiendo. Nichil autem stultius est quam curare ut id diutius facere non possis quod libenter facias. Secuntur etiam largicionem rapine. Cum enim dando egere ceperint, alienis bonis manus inferre coguntur, et maiora odia eorum assecuntur quibus ademerunt, quam fauores eorum quibus dederunt.