Latin
1.522 to 1.567
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.522-567
Not analysed yet
Auream quisquis mediocritatem diligit, tutus caret obsoleti sordibus tecti, caret inuidenda sobrius aula. Ornanda est enim dignitas domo, non ex domo tota querenda; nec domo dominus sed domus domino debet honestari. Nulla quidem domus parua que multos recipit amicos; ampla autem domus, si in ea est solitudo, dedecori est domino, maxime si alio domino solita est frequentari. Odiosum est enim, cum a pretereuntibus dicitur: O domus antiqua, quam dispari dominaris domino! Audi poetam: Quem res plus nimio delectauere secunde, mutate quatient. Si quid mirabere, pones inuitus. Fuge magna, licet sub paupere tecto reges et regum uita precurrere amicos. Et alius poeta dicit: O uite tuta facultas pauperis angustique lares! O munera nondum intellecta deum! Ideo sequamur in edificio temperantiam illius de quo legitur: Huic epule uicisse famem, magnique penates submouisse hiemem tecto. Laudabilis est enim multa suppellex in paruo lare, namque exilis domus est, ubi non et multa (super)sunt et dominum fallunt et prosunt furibus. Magnitudo enim domus sollicitudines non expellit. Intactis opulentior thesauris arabum et diuitis Indie cementis licet occupes tirrenum omne tuis; si figat adamantinos summis uerticibus seua necessitas clauos, non animum metu, non mortis laqueis expedies capud. Diuesne prisco natus ab Inacho nil interest, an pauper et infima de gente sub diuo morieris: uictima nil miserantis Orci. Omnes eodem cogimur, omnium uersatur urna serius ocius sors exitura. Non domus et fundus, non eris aceruus et auri egroto domini deduxit corpore febres. Qui cupit aut metuit iuuat illum sic domus et res ut lippum picte tabule, fomenta podagram. Pallida mors equo pulsat pede pauperum tabernas regumque turres. III. C.1. b. De clientelis In clientelis officium sit domini primum necessaria prebere, secundum opera exigere. Errat dominus, si estimat seruitutem in totum hominem descendere: pars melior eius excepta est. Corpora obnoxia sunt dominis, mens sui iuris est, adeo libera et uaga, ut nec ab hoc carcere, cui inclusa (est), teneri possit, quo minus impetu suo utatur et ingentia agat et in infinitum comes celestibus exeat. Ideo sic cum inferiore uiuas, quemadmodum superiorem tecum uelis uiuere. Quotiens in mentem uenerit quantum tibi in seruum (liceat), ueniat in mentem tantundem in te domino tuo licere.