Latin
1.697 to 1.723
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.697-723
Not analysed yet
Honesta enim res est leta paupertas. Illa uero non est paupertas, si leta est. Cui cum paupertate bene conuenit, diues est. Pauper est non qui parum habet sed qui plus cupit. Si uis diues fieri, non peccunie est adiciendum sed cupiditati detrahendum. Breuissima uia ad diuitias est contemptus diuitiarum. Contempnere enim omnia aliquis potest, habere omnia non potest. Ideo locupletior erat uacuus Diogenes omnia possidente Alexandro. Plus enim erat quod hic nollet accipere quam quod ille posset dare. Quid refert quantum illi in archa, quantum in horreis iaceat, si alieno im(m)inet, si non ques(i)ta sed querenda computat. Qui(s) sit diuitiarum modus queris: primus habere quod necesse est, proximus quod sat est. Parabile autem et appositum est quod natura desiderat; ad superuacua sudatur, ad manum est quod sat est. III. C.2. De praelatione Prelationum quoque temperandus est appetitus. Grauior est enim casus altitudinis. Verum quidem (de) eis legitur: Quosdam precipitat subiecta potencia magne inuidie; mergit longa atque insignis honorum pagina. Inuida fatorum series summis(que) negatum stare diu nimioque graues sub pondere lapsus. In se magna ruunt; letis hunc numina rebus crescendi posuere modum. O faciles dare summa deos eademque tueri difficiles! Fortunam enim citius reperias quam retineas. Sepius uentis agitatur ingens pinus et celse grauiore casu decidunt turres feriuntque summos fulgura montes. Fortuna seuo leta negotio, ludum insolentem ludere pertinax, transmutat incertos honores, nunc mihi, nunc alii benigna. Laudo manentem; si celeres quatit pennas, resigno que dedit et mea uirtute me inuoluo probamque pauperiem sine dote quero. O fortuna ut numquam es perpetuo bona! Secunda uero causa est quia simulationem aperit. Illis enim difficile est in potestatibus temperare qui per ambitionem sese probos simulauere. Sunt enim multi non ex animo sed ex fortuna modo humiles, modo elati, iuxta illud: Profecto sic est: omnibus nobis ut res se dant, ita magni atque humiles sumus.