Latin
1.645 to 1.696
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.645-696
Not analysed yet
Nil habet infelix paupertas durius in se quam quod ridiculos homines facit. Magnum pauperies obprobrium iubet quiduis et facere et pati. Sed genus et formam regina Pecunia donat. Virtus, fama, decus, diuina humanaque pulcris parent diuitiis; quas qui contraxerit, ille clarus erit, fortis, iustus, sapiens, etiam rex. Sed tamen hoc in contrarium cedit illi. Pro uirtutibus enim affert peccunia uicium et infamiam, que est tercia causa contempnendi ea(m). Audi poetam: Prima peregrinos obscena peccunia mores intulit et turpi fregerunt secula luxu diuitie molles. Fecunda culpe secula nuptias primum inquinauere et genus et domos. Quod nobilitas nulla (sit) ex peccunia monstrat qui dicit: Licet superbus ambules peccunia, fortuna non mutat genus. Quarta causa: quia amorem habendi nullus satiat questus, nam improbe crescunt diuitie, tamen curte nescio quid semper abest rei. Crescentem sequitur cura peccuniam rnaiorumque fames. Quanto quisque sibi plura negauerit, a diis plura feret. Multa petentibus desunt multa. Bene est cui deus obtulit parca, quod satis est, manu. Pauper enim non est cui rerum suppetit usus. Si uentri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil diuitie poterunt regales addere maius. Crescit amor nummi, quantum (ipsa) peccunia crescit, et minus hanc optat qui non habet. Diues qui fieri uult et cito uult fieri. Quinta causa timor quem inuehit peccunia. Pauca licet portes argenti uascula puri, nocte iter ingressus comptum gladiumque timebis. Cantabit uacuus coram latrone uiator. Sexta causa est quia uult seruitutem querentis. Sed certe misera est magni custodia census. Imperat aut seruit collecta peccunia cuique, tortum digna sequi potius quam ducere funem. Idcirco assentior dicenti: Et mihi res, non me rebus submittere conor. Cum hec ita sint, non possidentem multa uocaueris recte beatum; rectius occupat nomen beati qui deorum muneribus sapienter uti duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet.