Latin
1.753 to 1.768
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.753-768
Not analysed yet
Glorie autem fructus persepe fuit superbia. Vnde grecus tragicus exclamat: Gloria, gloria, in milibus mortalium nichil aliud facta quam aurium inflatio magna. In qua nil fructus esse, si aliis bonis destituta sit, monstrat qui dicit: Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est? Si quis tamen ad gloriam assequendam laborat, talem se efficiat qualis uult haberi. Quod si osten(ta)tione inani et ficto sermone uel uultu stabilem se gloriam consequi posse oppinatur, uehementer errat. Vera enim gloria radices agit, ficta autem omnia celeriter tamquam flosculi decidunt, nec simulatum quicquam postest esse diuturnum. IV. De comparatione utilium Quarta questio, que est de comparatione utilium, hoc modo tractatur. Nam commoda corporis cum externis conferuntur hoc modo, ualere ut malis quam diues esse. Rursus externa sic preferuntur bonis corporeis: malis diues esse quam maximis corporis uiribus uti. Ea quoque que sunt corporis sibi inuicem (comparantur; nam bona ualitudo melior est magnitudine, uires celeritate. Externa quoque sibi inuicem): melior est enim gloria diuitiis, uectigalia urbana rusticis. V. De conflictu honesti et utilis Quintam capiendi consilii inuestigationem prediximus esse questionem de pugna utilitatis et honestatis. Si enim est utile ad se trahere, honestum uero aliis erogare, persepe in deliberando animus noster habet ancipitem cogitandi curam, utrum scilicet spreta utilitate honesto adhereat uel contra. Horum duorum oppositionem Phtolomeo regi persuadere nitebatur qui sic perorabat: Ius et fas multos faciunt, Phtolomee, nocentes, dat penas laudata fides, cum sustinet illos quos fortuna premit. Fatis accede deisque et cole felices, miseros fuge. Sidera terra ut distant et flamma mari, sic utile recto. Sceptrorum uis tota perit, si pendere iusta incipit, euertitque arces respectus honesti. Libertas scelerum est que regna inuisa tuetur. Sublatusque modus gladiis.