Latin
1.769 to 1.774
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.769-774
Not analysed yet
Hac exeat aula qui uolet esse pius; uirtus et summa potestas non coeunt: semper metuet quem seua pudebunt. Summa uero auctoritate philosophi tria hec, scilicet bonum, honestum, utile sic permiscent, ut quicquid bonum est, id etiam utile censeant, et quicquid honestum (est), idem bonum esse astruant. Vnde sequitur omne honestum utile esse. Firmissime itaque tene et nullatenus dubites ita omne honestum utile esse, quod nichil est utile nisi sit honestum, nec duo ista numero differre sed sola proprietate. Verbi gratia: hic homo et hoc animal numero non discrepant, quia et hic homo est hoc animal, et nichil est hoc animal nisi hic homo. Tamen qua ad hoc, quod sit hoc animal, non exigitur nisi substantia cum animatione et sensibilitate, ad hoc autem, ut hic homo sit, oportet esse rationabilitatem cum mortalitate, proprietate dicuntur hec discrepare. Similis ratio est utilis et honesti. Cum enim idem sint numero, ad hoc quod aliquid sit utile, exigit(ur) quod fructum habeat; ad hoc uero ut honestum sit, requirit(ur) ut sua dignitate nos alliciat. Cum ergo unum et idem sint, sequitur nullius rei utilem esse usum qui a uirtutibus discrepet. Idcirco nulla omnino est utilis et honesti oppositio. Quia uero uulgus quemcumque temporalium usum utilem credit, illicitus autem honesto obuiat, ideo de controuersia utilis et honesti proposita est questio. Sed uidetur utile hominem incommodo alterius commodum suum augere et alterum alteri aliquid detrahere. Hoc autem magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor. Nam principio conuictum hominum tollit. Si enim hec affectio nobis insit ut quisque propter suum emolumentum spoliet aut uiolet alterum, necesse est dirumpi societatem humani generis que est secundum naturam. Vt si unum quodque membrum putaret se plus ualere, si proximi membri ualitudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset: ita est et in humana societate. Nam sicut concessum est ut quisque malit sibi adquirere quod ad usum uite pertineat quam alteri, et hoc natura non repugnante, ita non patitur natura ut aliorum spoliis nostras facultates augeamus. Sed sicut contra naturam magis est detrahere alteri causa sui commodi quam mors, quam dolor, ita magis est secundum naturam pro omnibus, si fieri possit, labores et molestias suscipere quam uiuere sine molestiis in maximis uoluptatibus. Preterea qui alterum uiolat, ut ipse aliquid commodi assequatur, aut nil estimat se facere contra naturam, aut censet magis fugiendam paupertatem quam facere cuique iniuriam. Si nichil estimat se contra naturam facere, inhumanus est; si censet facere iniuriam malum esse, sed deterius paupertatem uel mortem, errat. Grauius est enim uitium animi, quod est iniusticia, quam corporis, quam fortune: mors et paupertas.