Latin
Lines 1.59-1.61
William of Conches, Philosophia Mundi 1.59-61
Not analysed yet
XXII. DE ELEMENTIS
Hactenus de illis quae sunt et non videntur nostra disseruit oratio; nunc ad ea quae sunt et videntur stilus convertatur. Sed antequam initium dicendi faciamus, petimus, ut si loquentes de visibilibus, probabile et non necessarium dicamus, vel necessarium et non probabile, non inde vituperemur: ut philosophi enim necessarium, etsi non probabile ponimus, ut physici vero probabile, etsi non necessarium adiungimus. Sed illud videatur, si aliqui probabilius inter modernos inde tractaverunt. Tractaturi igitur de eis quae sunt et videntur, quia illa corpora sunt et omnia corpora ex elementis constant, ab elementis sumatur exordium, et ostendamus, quid sit elementum, quare IIII sint elementa nec pauciora, quod fuit chaos elementorum et qualiter solutum.
Elementum ergo, ut ait Constantinus in Pantegni, est simpla et minima pars alicuius corporis simpla ad qualitatem, minima ad quantitatem; cuius expositio talis est: elementum est pars simpla, i. e. cuius non sunt contrariae qualitates. Sed quia �hoc totum videntur� habere ossa et similia, ut removeat illa, addit "minima", i. e. quae ita est pars alicuius, quod nihil est pars eiusdem. Unde litterae per simile dicuntur elementa, quia ita sunt partes syllabae, quod nihil est pars eiusdem. Voluit autem iste Constantinus ex IIII elementis constare humores, ex humoribus partes tam omiomiras, i. e. consimiles ut est caro, ossa, quam organicas, i. e. officiales ut manus, pedes et similia, ex utrisque vero partibus humanum corpus constare. Ergo secundum eum nullum ex his IIII quae videntur et a quibusdam elementa reputata sunt, elementum est, videl. neque terra nec aqua nec aer nec ignis, nullum quippe eorum est simplum qualitate, minimum quantitate. Etenim in terra aliquid est calidi, aliquid frigidi, aliquid sicci, aliquid humidi. Quod quia patens est lippis et tonsoribus, probationem illius praetermittamus, neque enim aperte vera neque aperte falsa probanda sunt, sed de quibus aliqua dubitatio est.